Metadaten

Burkhardt, Stefan [Hrsg.]
Vita Arnoldi archiepiscopi Moguntinensis: die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen; Edition, Übersetzung und Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 2: Regensburg: Schnell + Steiner, 2014

DOI Artikel:
Vita arnoldi archiepiscopi moguntinensis: Die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31469#0075
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
74
Edition und Übersetzung
et in multis expertus et omnibus Maguntinis virtute prole viribus atque diviciis
tempore illo excellencior. ¹²⁶ Confidebatque sibi venerabilis archiepiscopus,
eratque sibi familiaris dilectus et primus amicus, omnemque domum eius tenere
diligebat.
16. Noluit vero dominus Deus ¹²⁷ pacis, qui est terribilis ¹²⁸ in consiliis super filios
hominum, iniuriam illam, quam ᵃ prefatus palatinus et Mengotus et alii complices
eorum domno episcopo fecerant, de qua supra meminimus, transire inultam.
Sed, reformata pace, in brevi eos Dominus ita delevit de terra, quod omnes, qui
illius facinoris fuerant auctores, exceptis hiis quos gladius ¹²⁹ anathematis ante
reconciliacionem quasi vivos ¹³⁰ absorpserat, aut sunt seculo mortui aut cum ipsis
rebus vitam amiserunt ᵇ extremam. Mortuus est ergo Hermannus palatinus
comes. ¹³¹ Mortuus est et Mengotus, pulmonis infirmitate percussus. ¹³² Ad quem
dum venerabilis archiepiscopus, intempeste ᶜ¹³³ noctis silencio excitatus, venisset
et eum in agone spiritum reddendi comperisset ᵈ , valde sibi compati et vehementissime
flere de eius funere cepit; ita ut omnibus manifestum esset indicium,
quantum ipsum in vita diligeret, quem sic in extremo ᵉ mortis articulo et tanta
conturbacione defleret. Cumque post honorabiles exequias eum usque ad locum
sequeretur sepulcri – ut dilectionis affectum, quem exhibuerat patri, post obitum
filiis eius effectuose inpenderet – arcius eos consolari cepit et per omnia amplecti.
Unde quendam eorum Mengotum nomine, ¹³⁴ defuncti Mengoti filium, cingulo
tandem militari accinxit; multisque beneficiis ipsos ᶠ ditavit. Avunculum autem
eorum nomine Burcardum ¹³⁵ , prepositum in Iecheburgk ᵍ , qui ante minus erat
acceptus, in graciam receptum, domesticum et familiarem adeo sibi exhibuit,
quod splendidum et honoratum et sibi collateralem in omnibus consiliis suisque
a) Jf; qua W. b) Jf; amiserant W. c) Jf; in tempeste W. d) reperisset (?) Jf.
e) Jf; extreme W. f) episcopos W.
g) Iecheburg Jf.
126 Vgl. zu den Besitzungen und verwandtschaftlichen Beziehungen der Meingote Keupp, Dienst
und Verdienst, S. 117.
127 Philipp. 4,9; 1. Thess. 5,23; Hebr. 13,20.
128 Ps. 65,5 (G).
129 Decretum Gratiani, C. 5 q. 2 c. 2: reus mox anathematis gladio feriatur; ebd., C. 24 q. 3 c. 24:
et anathematis gladio feriatur; ebd., C. 36 q. 2 c. 6: Quod si fecerit, ab ecclesiae communione
remotus anathematis gladio feriatur.
130 Ps. 123,3 (H): forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos.
131 Am 20.9.1156.
5
10
15
20
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften