Metadaten

Burkhardt, Stefan [Editor]
Vita Arnoldi archiepiscopi Moguntinensis: die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen; Edition, Übersetzung und Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 2: Regensburg: Schnell + Steiner, 2014

DOI article:
Vita arnoldi archiepiscopi moguntinensis: Die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31469#0079
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
78
Edition und Übersetzung
enim vestra possidebitis animas vestras, pacem et quietem et animi vestri inenarrabilem
tranquillitatem habentes, ut soli Deo sine intermissione vacare possitis.
Sed, heu ¹⁴⁸ mihi; quia incolatus meus prolongatus est, habitabo cum habitantibus
Cedar, ubi nulla pax, nulla quies, nulla tranquillitas; ubi percepti officii mei
ministerium exequi aut vix aut numquam ocium ᵒ habeo. Quis ¹⁴⁹ dabit mihi pennas
sicut columbe, ut ad sanctorum altissimam paupertatem de hoc inquietudinis
stadio advolare possim et quondam ᵖ mihi vacare q . Quis ¹⁵⁰ me liberabit de corpore
mortis huius? Quid ¹⁵¹ retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi? Rogate
pro me, dilectissimi fratres mei, ut Deus, in cuius omnia disposicione consistunt,
circa impossibilitatem meam dignetur benignitatis sue operari ʳ virtutem; ut de
hac mundi me potenter eripiat ˢ miseria, et iugiter me ¹⁵² faciat per vestram opitulacionem
suis inherere mandatis. Videt ᵗ Dominus, fratres mei, quia desiderio
ardentissimo omnino concupisco, ab ¹⁵³ hoc nequam ᵘ eripi seculo et cum pauperibus
pauper habitare in domo Dei in Christo.“ Habebat autem iuxta precepta
canonum ¹⁵⁴ religiosissimos clericos et monachos omni tempore assistentes sibi,
sollertissimos sue vite custodes, qui conversacionis sue testimonium darent et ad
quorum exemplum mundum ¹⁵⁵ cum suo flore ipse quandoque asperneret.
18. Ceterum ad ecclesiarum edificacionem et restauracionem ¹⁵⁶ , et ad pauperum
sustentacionem, et ut religio in ecclesiis sibi commissis omni servaretur custodia,
vigilantissimam operam dabat. Et ne cui paupertas delinquendi necessitatem infligeret,
larga manu fratrum indigencie procurabat occurrere, aiens: quod necessitas
iustum cogat peccare. Monasteria quedam incepta perfecit ab inicio quedam
fecit; multisque beneficiis ea locupletavit. Inter que ᵛ insignia sunt Sancta Maria
invalle ¹⁵⁷ et quod ʷ sancta maria in burnebach ¹⁵⁸ dicitur. Ibi enim voluntatem
o) folgt getilgt habebo W. p) qm - W; quandoque F Jf. q) Jf; vocare W.
r) korr. aus operare W. s) korr. durch andere Hand zu deripiat W. t) Jf; Vivit W.
u) nequaq - W. v) folgt in W.
w) Jf; fehlt W.
148 Ps. 119,5 (G): heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar.
149 Ps. 54,7 (G): quis dabit mihi pinnas sicut columbae.
150 Rom. 7,24.
151 Ps. 115,12.
152 Vgl. Missale Rom. ante Communionem: fac me tuis semper inhaerere mandatis.
153 Gal. 1,4: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam.
154 Vgl. Decretum Gratiani, D. 1 c. 60.
5
10
15
20
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften