120
Edition und Übersetzung
et domo patria propriaque sede eum expulissent – noluit in eos manum inicere;
non carcerem, non vincula, non ullam custodiam. Sed vehementer indoluit, quia
retenti ac impediti fuissent. Iussit eos illesos ac liberos abire, ut ceptum contra
iusticiam prosequerentur iter. Ceterum ipsi, nusquam tutos ᵃ se fore credentes, ad
imperatoris usque presenciam ipsius fruebantur ᵇ tuicionis ducatu. Implebat
itaque venerabilis Maguntinus mensuram apostolicam, factus ᶜ tante adversitatis
discrimine factor ᵈ³¹² apostolici verbi, dicentis: Si ³¹³ esurierit inimicus tuus, ciba
illum; si sitit, potum da illi. Animum quoque David, Bethleemitidis regis atque
prophete, induisse conspicitur vir iste egregius; cui cum persecutorem suum, Saul
impiissimum ᵉ regem, Dominus in manu sua in spelunca Odollam ᶠ tradidisset,
abscisa ³¹⁴ clamidis ipsius ora, noluit extendere manum in ipsum, dicens: Iudicet ³¹⁵
Deus inter te et me.
49. Quanto autem apparatu quantove tripudio, postquam presencie sue rumor
castra cesaris fama evolante respersit, et quam officiosissime ad unum circiter
miliare – preter hos, qui pridem ᵍ ad unam vel amplius dietam occurrerant ʰ – principes
omnes obviam Maguntino procedere si ⁱ cerneres et ³¹⁶ certatim in oscula
ruere ʲ et ab ³¹⁷ ore narrantis pendere inviseres, pulchri spectaculi illa dies foret.
Stipatus ³¹⁸ igitur hinc inde principibus, undique et fulcitus proceribus et aliis quorum
non est numerus, aulam imperialem preconis sub voce Maguntinus ingreditur.
Tante presulis reverencie maiestas imperialis assurgit et Teutonico more ᵏ
resalutatum considere iubet.
At ipse, omnibus principibus sibi constantibus magno dato silencio, iniurie sue
querelam presentibus adversariis coram depromit; curiosissime sciscitans: an
cesaris throno hec tam seva emanasset sentencia, quod ministeriales sui coram
a) Jf; fehlt W. b) Jf; furebantur W. c) Jf; actus W. d) actor Jf.
e) Jf; impissimum W. f) Jf; moolla W. g) Jf; predem W. h) Jf; occurrererant
W. i) Jf; fehlt W. j) Jf; rure W.
k) Jf; mē W.
312 Iac. 1,22: estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos und Iac.
1,23: quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis
suae in speculo.
313 Rom. 12,20.
314 1. Reg. 24,6: post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul.
5
10
15
20