Metadaten

Sonntag, Jörg [Editor]; Verlag Schnell & Steiner [Editor]; Ziegler, Thomas A. [Oth.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0282
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
278

Edition

Ei: Revocatio quorundam statutorum generalium
Imprimis animarum periculis et ignorantium simplicitati consulere cupientes, cum
multa precepta multarum transgressionum occasionem infirmis ministrare dino-
scantur meliusque sit pauca cum devotione servare quam multa pretergredi; mul-
taque sunt statuta predecessorum I nostrorum, quamquam pro tempore sano con- 172v
silio edita, non tamen sub certis capitulis statutorum antiquorum nec certis inser-
ta capitulis, de quibus universaliter copia apud omnes habeatur, de multisque sit
dubium, utrum rite fuerint per duo, ut debuerint, capitula confirmata.

Presenti capitulo omnia generalia statuta post illud capitulum undecimum, vide-
licet quod intitulatur ,De quibusdam titulum non habentibus', edita quantum ad 10
obligationes et penas revocamus et statutorum viribus vacuamus hortantes et ordi-
nantes, quatinus de cetero tam in generali quam capitulo quam provinciali pauca
fiant precepta, sed utilia, et quod illa tam nova quam vetera devotius et strictius
de cetero observentur et a superioribus, quorum interest, efficacius executioni
mandentur. 15

Item revocamus et viribus vacuamus omnes constitutiones tam generales quam
provinciales auctoritati ordinarie domini generalis generalisque capituli derogan-
tes gratiasque factas vel faciendas per eisdem, quas de iure possunt concedere, im-
pugnantes impugnationesque ab omni impugnatione, ordinatione, consiliatione
vel assessione excludimus tam in capitulis quam conventionibus vel visitationibus 20
seu congregationibus quibuscumque.

El: GC

1 Revocatio quorundam statutorum generalium] fehlt C 2 periculis] periculo C 16
vacuamus] evacuamus C 18 eisdem, quas] eosdem quod C 19 impugnatione] fehlt C
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften