364
Appendix
<SlNE TITULO>
Sanctus Benedictus omni sanctorum spiritu plenus teste beato Gregorio descripsit
regulam discretione precipuam, sermone luculentam, que multos habet utriusque
sexus et diversorum ordinum professores secundum divisiones gratiarum et opera-
tionum, quas unus atque idem spiritus in singulis operatur. Ipse enim deducit eos 5
non super unam semitam, sed super semitas iusticie propter nomen suum, quos
ad diversas deducit celestis patrie mansiones in conspectu Dei cum una iusticia
apparentes.
Viderit autem unusquisque, ut beatus Bernardus hortatur, quacumque ince-
dat, ne pro diversitate semitarum ab una iusticia recedat. Quoniam ad quamli- 10
bet mansionum sua quisque semita pervenerit, ab una domo Patris exsors non
erit.
Quod vero alibi dicitur, non singulariter, sed pluraliter iusticie Domini recte
letificantes corda (Ps 18, 9), non est auctoritati predicte contrarium, cum idem
intelligatur per iusticias Domini, quod per semitas iusticie, videlicet opera iusto- 15
rum, desursum a patre luminum descendentia, que per manifestationem spiritus
illis dantur solis ad utilitatem, qui memorantur iusticie Dei solius.
Et quidem non mirum, si in hoc exilio, peregrinante adhuc ecclesia, quedam
huiusmodi sit, ut ita dicam, pluralis unitas unaquepluralitas, cum in illa quoque
patria, quando iam ipsa regnabit, nichilominus quoque forte talis aliqua dispar 20
quodammodo e qualitas sit futura, ubi mansiones sunt multe (Io 14, 2)? Sicut
enim illic mansiones multe in una domo Patris, ita hic multi ordines sunt in una
ecclesia. Et quomodo hic divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus (I Cor
12, 4), ita ibi distinctiones gloriarum, sed una domus.
M2A2CG
2 plenus] plenius G 3 luculentam] luculentam G; regulam sermone luculentam A2 13
dicitur ] fehlt CA1 pluraliter iusticie ] pluraliter dicitur iusticie CA1 20 quoque ] fehlt
A2