Metadaten

Sonntag, Jörg [Editor]; Verlag Schnell & Steiner [Editor]; Ziegler, Thomas A. [Oth.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0372
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
368

Appendix

Ex premissis apparet, quod non solum diversi ordines eandem regulam profiten-
tes, sed et diversi conventus unius eiusdemque ordinis et regule diversis moribus
uti possunt salva professione communi, quod fit interdum dispensative pro loco,
tempore et personis.
Patet eciam, quod, sicut leges ecclesiastice et civiles moribus utentium appro- 5
bantur vel eciam abrogantur in contrarium per assensum principis, ita et quedam
monastice leges, que maxime in regula et constitutionibus uniuscuiusque appro-
bate religionis consistunt.
Noster autem ordo, qui ab heremitorio sancti Guilermi denominationem acce-
pit et secundum beati Benedicti regulam obedientiam profitetur, quamvis unum 10
iota vel unum apicem eorum, que ad salutem pertinent, pretermittere non inten-
dat, ipsam tamen totam, ut dicitur, regulam ad litteram non observat, in illis preci-
pue casibus, qui sine multitudine personarum et diviciarum habundantia observari
non possunt.
Unde nostri maiores nobis in exemplo propositi quanto sanctiores, tanto pau- 15
ciores fuerunt, qui nomina et officia dignitatis abbatis, prepositi et decani non
receperunt causa humilitatis et voluntarie paupertatis. Insuper, quod dicitur de
coquina abbatis et eius servitoribus, priores nostri, qui fere in omnibus aliis vices
gerunt abbatum, minus expedire censebant.
Neminem eciam movere debet, si in quibusdam aliis, que regula ipsa prelato- 20
rum discretioni committit, non tam sequimur regule superficiem litteralem quam
maiorum nostrorum consuetudinem approbatam, que est optima legum interpres,
sicut fit interdum in tempore divini officii et laboris, in hora refectionis sexta, no-
na vel vespertina, in libra panis vel emina vini; que fere a nullis eandem regulam
professis servantur. 25

Item, quod pueros I ad ordinem non recipimus, quod novicios dormire et co- 2v
medere cum conventu permittimus et quod pellibus alicubi pro lena utimur ad
tegendum.

1 apparet] paret CA2 3 communi] omnium GA2 9—10 Guilermi denominationem ac-
cepit] Guillelmi nomen accepit et denominationibus A2 11 apicem eorum, que ad salutem
pertinent, pretermittere] apicem eorum vel unum iota pretermittere A2 16 dignitatis] di-
gnitatu G 17 voluntarie] voluntate G 19 abbatum] abbattum sic! G 24 panis vel]
panis et GC 27 permittimus ] permisimus G alicubi ] fehlt A2
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften