Metadaten

Sonntag, Jörg [Editor]; Verlag Schnell & Steiner [Editor]; Ziegler, Thomas A. [Oth.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0376
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
372

Appendix

Quod non sine magnis laboribus atque curis, prout illo in tempore ipsis con-
gruere videbatur correctionis officio adimpleto, presens opus anno Domini mil-
lesimo ducentesimo septuagesimo septimo presidente domino Guilermo generali
priore in capitulo generali presentaverunt.
Quod, cum ibidem presentialiter ad plenum examinari minime potuisset, singu- 5
lis dabatur prioribus in mandatis, ut illud haberent et totum legerent et probarent,
ut examinatione prehabita diligenti in sequenti generali capitulo vel approbationis
vel improbationis sue sententiam sortiretur.
Post hec vero de dicto opere sive libro diversis diversa sentientibus ita, ut ipsius
observantia pene omnibus importabilis videretur, convenientibus in unum fratri- 10
bus Thuscie apud sanctum Guilermum anno domini millesimo ducentesimo sep-
tuagesimo nono presidente domino Lamberto, generali priore, ibidem capitulum
celebratur. In quo idem dominus Lambertus ad instantiam omnium, tam fratrum
quam priorum, iterande correctionis sollicitudinem subiit et laborem. Qui, utpo-
te sancte uniformitatis ac discipline zelator et vir expertus non solum ex relatu 15
plurium, sed ex facti evidentia ac visibili oculorum intuitu, quid esset congruum
vel minus congruum ad tenendum universis ac singulis nostri ordinis professori-
bus sive in Thuscia sive in Francia sive in Alamania diversimode I collocatis, quos 3v
pene omnes provincialitis sue tempore non semel, sed pluries circuierat, prout
officii sui debitum exigebat, visitando. Ipse nempe mediocritatis, quam auream 20
pilosophus vocat, sedulus indagator manum misit ad fortia in hoc libro radens su-
perflua, addens competentia, obscura eciam aliqua elucidans ac declarans ac totam
denique ipsius libri continentiam moderans et coaptans secundum conditiones et
exigentias personarum, locorum et temporum modernorum.

1 ipsis] fehltC 3 septuagesimo] sexagesimo G 5 potuisset] posset GCA2 7 capitulo
vel] capitulo C 14 correctionis sollicitudinem subiit et laborem] correctionis laborem subiit
et solicitudinem GC 15 uniformitatis] unitatis ge strichen M2 16 sed ex] sed G 17 vel
minus congruum] fehlt G 19 provincialitis] provincialatus GC 20 visitando] visitatio
A2 nempe ] namque GCA2 22 obscura eciam aliqua elucidans ac declarans ] declarans
obscura aliqua G
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften