Metadaten

Boll, Franz; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]; Bezold, Carl [Oth.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1912, 18. Abhandlung): Eine arabisch-byzantinische Quelle des Dialogs Hermippos — Heidelberg, 1912

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.32893#0028
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
28 Franz ßoll: Eine anihi.sch-hyzantinische Quelle des Dialogs Hermippos.

initium adolescentiae. Sumpta vero est ad gubernandam aetatem
pro eo, quod Veneris circulus superior est Mercurio et proximus est
eidem, et propter hoc movetur appetitus ex tunc et intolerabilis fit
impetus eius ad coitum. Quartam vero aetatem disponit Sol per
annos XIX, secundum minorem eins periodum. Praeest quidem
circulus eius cifculo Veneris, cui est piOximus, tunc enim videmus
hominem exaltationem et gloriam diligere et ad meliorem dispösitio-
nem transire, et a ludis ad sollicitudines, et opprimere venereas
voluptates: et quemadmodum inter superiores et inferiores planetas
est medius, simili modo et huius aetas media est inter senilem et
puerilem et fmis eius finis est iuvenilis aetatis. Deinde assumit
quintam aetatem Mars et gubernat eam per annos XV, iuxta
minorum annorum suorum periodum, et initium huius aetatis est
initium constantis aetatis. Mars enim solari circulo proxime super-
positus est. Et propterea liomines in huiusmodi aetate fiunt exer-
citati et decertant in mundo et curis atque sollicitudinibus implicantur
et laboribus, cogitationibus, doloribus et fasticliis affliguntur, multas
etiam voluptates atque delectationes relinquunt. Deinde assumit
sextam aetatem Jupiter et disponit eam per annos XII secundum
minorum annorum suorum periodum, suppositus proxime Marti, et
est huius aetas senilis, et ideo homines plures labores et fatiga-
tiones atque certamina et fallacias relinquunt, habentes sollicitudinem
de bonis et probis actibus et cogitationem de illo mundo et bene-
ficiis in huiusmodi aetate12 utuntur. Postea septimam aetatem
sumit Saturnus et disponit eam usque ad ultimam diem vitae,
suppositus proxime Jovi: et propterea homines in aetate ipsa de-
ficiunt et debilitantur et corporibus desiccantur, sunt etiam pigri,
queruli, pusillanimi, natura eos quodammodo relinquente et aver-
sante. Itaque sperare desinunt, desideriis suis privantur et aegri-
tudinibus deprimuntur.

12 huiusmudi im Druck; aetate am Rand (im Text. ausgelassen).

C. F. Wintersche Buchdruckerei.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften