Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0065
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Studien zur Spätscholastik. III.

65

qua dicitis papam vel ecclesiam nihil posse precipere sub peccato
mortali. Seel predicta sunt non de lege nature vel divina, ut notum
est, sed positiva vel pape vel ecclesie, quanto melius vos hec negatisa.
Quare, egregie domine doctor: quid in hiis et pluribus aliis
talibus sentitis, maturius deliberate et scriptis Claris [pjrecisa sub-
tilitate et verborum et loyce mihi quantocius significate, quatenus
abiecta falsitate et rasa solum verum, quod in indivisibili con-
sistit, amplectemur; quo cognito ad veritatem, que deus est, per
viam, que idem est, recta via ambulabimus.
Nec egregie domine doctor mihi puerulo et discipulo vestro hec
renovasse succenseatis, quod non pugnam nec disceptationis no-
dulum querito, sed quasi veritatis amicus vos assertorem veritatis
flagito. Et valete mi pater in Cristo summa veritate!
Scriptum ex Maguncia in quinta feria que est festum sancti
Severi anno presenti. Johannes de Lutra predicator utinam fruc-
tuosus Maguntiacensis.
b) J oh ann es deW esalia an J o kann es de Lutras.d. et a. [1472],
Epistola doctoris de Wesalia predicatoris Wormaciensis ad
magistrum Johannem de Lutra predicatorem Maguntiacensem.
Post cursum vie inquirentis patriamb salvum esse! Hono-
rabilis magister! Votis vestris, etsi aliqualiter punctivis (quod ignos-
co), quod tarnen salubribus, annuo et scriptis, quantum recipit
epistolaris copia, significo diversas — ut vestro vocabulo utar -
theoricas in litteris vestris mihi missis in quattuor [puncta] notatas.
Prima est: Nec papa nec sacra concilia quiequam potest vel
possunt sub peccato mortali precipere aut statuere, sed dumtaxat
sub temporali cohercione.
Secunda: Papa non est vicarius Gristi.
Contra primam scribitis vos Johannem Jarson legisse et nihil
tale reperisse; admissa vestra veritate theorica mea, secundum
veritatem animi mei, manet inviolata, quia ad vestrum non nosse
non sequitur in re non esse. Nostra enim noticia non est causa esse
vel non esse rei secundum Arestotilem, commentatorem et veri-
tatem. Quo tarnen non obstante veritatem theorice mee ponit idem
Yarson [in tractatu], quem ipse ,,flores“ nuncupavit* 1. Auctoritas
autem sua non facit mihi credulitatem in hac theorica, sed auc-
a nescio S; Salz fehlt W. b patria S.
1 In Gersons Schriften nicht nachweisbar.

Sitzungsberichte d. Heidelb. Akad., philos.-hist. KL 1926/27. 5. Abh.

5
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften