Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0068
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
68

Gerhard Ritter:

crescamusa in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum
corpus eonpactum et connexum perb omnem iuncturam snb-
ministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque
membri augmentum corporis facit in edificationem sui in caritate.“
Illis scriptis meis et allegatis non volo Christum suis discipulis nihil
commisisse potestatis. Credo enim Christum omnes suos discipulos
dispensatores et ministros mysteriorum dei* 1 [fecisse] in usuc clavium
regni celorum, quia potestatem habebant et hodie habent presbiteri
non principalem, sed ministerialem ligandi et solvendi in foro con-
sciencioso et sacramentali administratione. In foro autem conten-
tioso et ecclesie publice quidquid habent episcopi, hoc ab ecclesia
deo sinente receperunt, sicut rex a populo, qui eum eligit, recipit
publicam amministrationem deo sinente et ordinante secundum suam
inscrutabilem iustitiam. De quibus potestatibus tarn regum quam
episcoporum hoc verbum apostoli ad Romanos 13 recte scriptum est:
,,0mnis anima potestatibus sublimioribus subdita sitcl. Non est
enim potestas nisi a deo, que autem sunt, a deo ordinata sunt2.“
Volo finaliter vos sicut proximum meum recte sapere circa
scripturarum sacrarume expositionem, quam discite ex Augustini
dictis, que translata sunt in canonem decretorum [per] Gracianum
eorum compilatorem in 9. distinctione ferme per totum3. Sed hoc
non recipit epistola presens. Spero tarnen, cum ista legeritis, scietis,
que sint scripture fidei, que exposiciones eiusdem autentice et quis
sit professor sacre scripture et quanta sit auctoritas aliarum scrip-
turarum a sacra scriptura. Ego enim cum actione graciarum deo
redditarum ex hiis didici me esse et esse debere atque veile profes-
sorem sacre scripture, quam etsi non in plerisque partibus intel-
lexero, sum tarnen eius professor captivansque intellectum meum
in obsequium Christi et intelligentem autoris sacre scripture, qui
est spiritus sanctus, cuius gratia nos sepius coniungat, ut facie ad
faciem amici colloquamur. Volo et cupio, ut quecumque vobis
videantur in hiis scriptis meis posse habere obiectiones, non sinantur
intacte; veris scriptis et ore, cum oportunitas poposcerit, mihi
insinuate! Jo[hannes] Wormaciensis anno etc.
a crescentes S; richtig W. est per S. c discipulos et dispensatores
ministeriorum dei in usu S; credo enim eos factos dispensatores et ministros
mysteriorum dei in usu W. d est S. e scripturam sacram S.
1 Vgl. 1. Cor. 4. 1: Sic nos existimet homo ut ministros dei et dispensatores
mysteriorum dei.
2 Rm. 13, 1.
3 Cf. Decreti p. I, dist. 9. (Friedberg I, 16ff.)
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften