Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0070
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
70

Gerhard Ritter:

Secundo auctoritatem Christi adducitis Matth. 11: „Jugum
meum suave est“* 1, et vere suave tum racione ablacionisa precep-
torum, inter que iudicialia mortua sunt, ceremonialia mortifera et
sola moralia innovata, et nec papa nec ecclesia potest pro libitu suo
aliqua condere, nisi divino iure sint fundata, nec de facili animas
ovium commissarum sub multitudine traditionum13 absque neces-
sitate fidei aliquovis modo salvande [a] periculo insidiantis lupi
submittere, ne deus commissionem factam generaliter nimisc exorbi-
tantibus ratam non habeat. Tum quod sacramenta habet, que
graciam conferunt sufficientern, quibus vetus iugum quod caruit
onus, ut in actibus dicitur, importabile fuit2. Tum quod premia,
qualia nec oculus vidit nec auris audivit etc.3 ipsiusd subeuntibus
[iugum] promittuntur; et quem non libeate onus ferre, cui tanta
premia et oneris impositor et legis conditor pollicetur et donat,
quoniam patribus sola terrena promisit4 et nulli regni aditum in-
dulsit ante Christi mortem1!
Tertio auctoritatem Apokal. 35 proposito vestro assumitis:
,,Hoc dicit sanctus et verus“ etc., quasi solus ipse aperiat et claudat.
Contra vos arguo, ut veritas pateat: Yel etiam papa habet et Chri-
stus, aut papa habet et non Christus. Probo ex illo Matth. 166,
ubi: „Dabo claves regni celorum“, quod scilicet Petro dedit, et
relinquitur alterum propositorum [secundum] rationem, sed non est
secundum, ut concedimus ambo, ergo primum; Matth. 23: ,,Ve
vobiS scribis et variseis, qui clauditis regnum celorum etc.“7.
Preterea diffinitionem peccati vulgatam assertis proposito
vestro: „Est dictum factum aut concupitum contra legem dei eter-
nam“. Verum est, attamen, qui legi humane contravenit racio-
nabiliter et sancte edite, etiam legem eternam prevaricatur; nam
lex divina naturalem et humana divinam elucidat, ut Egidius
deducit. Sed cesso, vereor enim, ne, dum ad humanam veniam
legem, [viam,] quam prefigitis, transgrediar et vos mihi magistrum
tedio afficiam! Salvator Matth. 23 dicit: „Super cathedram Moysi
a so W. Unlesbar S. (muneris ?)• b Ergänzt aus W. c ni S. Fehlt W.
d ipsum W. e licet S. f ante — mortem ergänzt aus -W.
1 Mt. 11, 30.
2 Ac. 15, 10. [Irrig: Ae. 14 W.)
3 Siehe Cor. 2, 9.
4 Mt. 5, 4 (?).
ö Ap. 3, 7.
G Mt. 16, 19.
■ Mt. 23, 13.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften