Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0077
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Studien zur Spätscholastik. III.

77

inepte: Dum ipse predicavero sermonem meum, quem vel fingo
vel usurpo ex mala intelligentia scripture vel auctoritate non com-
missa, qui me audit non audit Jesum, quia talia non dixit nec
dicere commisit; ipse enim ad discipulos suos ayt: „Docentes eos
servare omnia quecumque mandavi vobis“ Matth, ult.* 1.
Post hoc ad alia, que sonant iniurias factis verbis et [viris]
beatis, venio. In quibus scribitis: ,,Scripturas Jacobi, Johannis et
Pauli humanas voco, quod nec ewangelio crederetur nisi ecclesia,
(que in hiis, que fidei sunt, errare non potest) acceptasset ipsum“.
Scripturas istas ego divinas voco, quia divina sunt revelacione con-
scripte. Nam b. Johannes sic scribit: „Apocalypsis Jesu Christi,
quama deus dedit illi palam facere servis suis, que oportet fieri
cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni,
etc.2. Set. autem Paulus sic testatus est: ,,Notum vobis facio
fratres, ewangelium, quod ewangelizatum est a me, quia non est
secundum hominem. Neque enim ego ab homine cepi illud neque
didici sed per revelacionem Jesu Christi“, ad Gal. I3. Tale etiam
de b. Jacobo profiteor pro honore eius, quia ipse frater domini in
die penthecostes accepit spiritum sanctum. Pariformiter de Om-
nibus scripturis ewangelistarum'3 et apostolorum sentio ipsas esse
divinas, ita ut cum b. Petro dicam: ,,Omnis scriptura sacra pro-
pria interpretacione non fit; non enim humana voluntate allata
est aliquando scriptura sacra; sed spiritu sancto inspirati locuti
sunt sancti dei homines“ 2. Petr. I4. Quod adducitis pro proba-
cione: ,,Quod nec ewangelio crederetur“ etc. Augustini mentem
dicentis: „Non crederem ewangelio, nisi auctoritas ecclesie me com-
moneret“5 in epistola fundamenti contra Parmenianum fateor me
non novisse. Ego autem contra vos dico: Non crederem ewangelio,
nisi crederem Christo; non crederem Christo, nisi quod deus et
homo. Estimo b. Paulum idem sensisse, dum scriberet ad Roma-
nos 106: „Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi“.
a quem S. b so W; ewangeliorum S.
1 Mt. 28, 20.
2 Ap. 1, 1.
3 Gal. 1, 11—12.
4 2. Pt. 1, 20—21; statt ,,scriptura sacra“ steht indessen dort ,,prophetia
scripturae“.
5 Die Stelle findet sich: contra epist. Manichaei cap. 5; vgl. Migne P. L.
42, 176. — Zitiert auch von Joh. Pupper von Goch in dessen Hauptschrift de
libertate christiana, s. Clemen, Goch, p. 191. (Dort irrig: c. 6.)
ß Rm. 10, 17.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften