Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0080
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
80

Gerhard Ritter:

quod pape et ecclesie non est data auctoritas faciendi preceptum,
quod Christus voluit esse consilium.
Demum adducitis: „Laycus quare communicare non debeat
sub utraque specie“ etc. Si queritis, respondeo sicut prius: Quia
papa vetuit! Subiungitis: ,,Vos dicitis quod meum sit probare;
dico ego, quod nullius sit probare, cuius oppositum sacra concilia
expresse tamquam hereticum reprobaverunt et condemnaverunt“.
Confuse et irresolute loquimini. Ego enim scripsi vobis, quod
vestrum est probare laycum sub utraque specie communicare esse
peccatum mortale. Hoc non facitis et dicitis: „Nullius est probare“
etc. Videmini sic veile, quod illam: „Laycum sub utraque specie
communicare non est peccatum mortale“ sacra concilia ut here-
ticam damnaverint. Quod si fuerit verum, quod non est nec osten-
ditis, sacra concilia papam faciunt hereticum, qui de manu sua
communicat laycos sub utraque specie. Probatur: multo tempore
layci sub utraque specie communicabant, et si semper peccabant
mortaliter, totam ferme ecclesiam destruitis.
Hoc de hiis, que contra primam theoricam scripsistis, sint
scripta.
Secundam theoricam sane intellectam posui et hoc custodio;
sed vos scribitis illam veritati dissonam et nullam ponitis veritatem,
cui dissonet. Fortuitu vos illam putatis veritatem: „Papa est
vicarius Christi“, quam scripsi vobis in canonica scriptura non esse
positam. Vos autem illam probare assumitis ex eo, quod Christus
ascensurus in celurn constituit sibi Petrum vicarium cum apostolis,
ut scribitis; dehinc subiungitis: „Ecce in celum ascendit, Petrum
vicarium constituit“. In quorurn altero plures vicarios Christi
constitutos esse enunciatis, in alio autem unum dumtaxat vicarium
esse, scilicet Petrum. Quid sit „vicarius Christi“, non exponitis,
quare non docetis, quod secundum Aristotelem necessarium est
precognoscere ante omnem scientiam conclusionis: quia est et quid
(primo posterioris* 1). Ego autem quid sit vicarius suppono et sup-
posui exa vulgata quasi omnium locutione, qua dicimus: Vicarius
episcopi in pontificalibus, vicarius episcopi in spiritualibus et huius-
modi. In quibus denotatur vicarium habere officium sui principalis
in eius absentia. Et quod Christus absens est ab ecclesia militante
post suam in celum ascensionem, si quis vices suas gesserit in terra,
ille recte suus vicarius esse perhibetur. Sed aliquem esse, qui gerit
a extra S.
1 D. i. erstes Buch der zweiten Analytik.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften