Gerhard Ritter:
sitan, etsi non presumant voce et sermone idipsum enunctiare
propter timorem prohibitionis, que sequitur in eadem constitucione
dum dicitur:
„Nulli decetero licitum est in contrarium predicare aut do-
cere“. . . .
Pro indaganda veritate constitucionis prefate videtur primum
investigandum, quid peccati originalis, quod ipsa constitutio pre-
supponit ? Genus peccati habet quasi species suas peccatum ori-
ginale et peccatum actuale. Sed hoc nobis sit certum, quod sacra
eloquia de peccatis plurimam facientia mentionem nullam penitus
faciunt de hiis speciebus peccatorum; verum doctores magni sancti
etiam habiti de hiis disseruerunt, quorum forsitan primus fuit
b. Augustinus, qui verba b. Pauli exponens exprimit peccatum ori-
ginale, et hunc sequuntur plurimi doctores etiam usque hodie. Qui
originale peccatum ymaginantur esse peccatum quoddam, quod
contrahunt parvuli a suis parentibus immo a primis parentibus
Adam et Eva. Quorum est diversitas, quod quidam ponunt aliquid
reale parvulos contrahere a parentibus, alii autem ponunt nihil
reale esse peccatum originale, sed tantum esse privacionem iusticie
originalis debite inesse. De numero eorum ego sum, qui dico:
Peccatum originale nihil est. Et hoc ipsum ostendo.
Primo sic: Omne, quod est aliquid, aut est deus aut creatura.
Non potest autem dici, quod peccatum originale sit deus . . . Non
etiam potest dici, quod sit creatura, ,,quia omnis creatura Dei est
bona“, ut inquit apostolus 1. ad Thym. 4* 1. ... Ratio ista posset
extendi universale ad peccatum, et probaretur, quod omne pec-
catum nihil est, quod Johannis2 dicitur, quando dicitur: „Sine
ipso factum est nihil“, id est peccatum.
Secundo probatur sic: Originale peccatum non est substantia,
nec accidens; ergo nihil est. . . . Quod non sit substantia, relin-
quitur notum; quod non sit accidens, probatur, quod nulli inheret;
non enim est in carne, quod tune esset materiale quoddam et
extensum et adesset carni, in qua non esta anima, et caro inani-
mata peccaret, quod nemo dicit, quod omne peccatum est volun-
tarium. Non est etiam in anima, quia aut creatur cum anima aut
advenit anime post creationem. Primum derogat divino honori,
quod deus auctor mali non est. Secundum etiam non est dicendum,
a ms: esset.
1 1 Tm. 4, 4.
2 Jo. 1, 3.