Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0093
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Studien zur Spätscholastik. III.

93

ad Ieronymum* 1: „Ego solis eis scriptoruma libris, qui iam canonici
appellantur, didici liunc timorem honoremque deferre, ut nullum
eorum scribendo errasse audeam credere“ etc. et infra2: „Abos
autem ita lego, ut quantalibet sanctitate quantave doctrina pol-
leant, nonb ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia
mihi per alios autores, vel canonicas vel probabiles rationes, quod
a vero non aberrent, persuaderi potuerunt“. Salva igitur honori-
ficentia, que debetur huic viro beato, respuo hanc suam exposi-
cionem, quod videtur mihi a veritate deviare.
Sic itaque est respondendum ad consimiles scripturas b. apo-
stoli expositas per b. Augustinum contra propositum meum, qua-
rum una est ista ad Roman. 33 scripta: „Iusticia autem dei est per
fidem Jesu Christi in omnes et super omnes, qui credunt in eum;
non enim est distinctio, omnes enim peccaverunt et egent gloria
dei iustificati gratis per gratiam ipsius, et per redemptionem, que
est in Jesu Christo“. Est enim mens apostoli, quod nemo umquam
fuit iustus ad deum, nisi per fidem Jesu Christi et „non est distinctio
Judei et Greci“4 circumcisi et incircumcisi, omnes peccaverunt seil.
Judei et Greci peccatores peccaverunt et egent gloria dei, hoc est
incarnatione filii, per quam et tribuitur deo gloria. Secunda est
1. ad Chorint. 155: „In Adam omnes moriuntur“. Que intelligenda
de morte non spirituali, sed temporali. Quod claret ex congerie
textus, sic enim premisit6: „Nunc autem Christus resurrexit a mor-
tuis primitie dormientium; quoniam quidem per hominem mors,
et per hominem resurrexio mortuorum. Et, sicut in Adam omnes
moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque
autem in suo ordine: primitie Christus“. Hec enim nequaquam de
morte spirituali sunt dicta, quod Christus non surrexit a peccatis,
cum nunquam fecerit peccatum. Dehinc est scriptura Joh. 1 scripta,
per b. Johannem baptistam pronunciata: „Ecce agnus dei, qui
tollit peccata mundi7“, ubi glosa marginalis8: „Peccatum mundi
dicitur originale peccatum, quod est commune totius mundi, quo
a ms: scripturis. b ms: nomen.
1 Zitat nach c. 5. D. IX (Friedberg I, 17).
2 Ibidem.
3 Rm. 3, 22—24.
i Rm. 10, 12.
5 1. Cor. 15, 22.
6 1. Cor. 15, 20—23.
7 Jo. 1, 29.
8 Gl. ord. I. c. 189 sub F. mit etwas anderem Wortlaut.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften