Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0095
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Studien zur Spätscholastik. III.

95

et pater non portabit iniquitatem filii: iusticia iusti super eum erit“.
Ex hac sacra scriptura sic argumentatur quidam: primi parentes
peccaverunt, et filii portant penam, non penam parentum peccati,
ergo sui peccati; ergo filii omnes propria habent peccata, portant
propter que penam, et quod omnes filii Adam moriuntur,ergo
omnes filii Adam peccaverunt, et non alio peccato quam originali,
quia multi moriuntur ante tempus usus rationis et liberi arbitrii,
quo contrahunt peccata actualia. Probatur: parvuli ante baptis-
mum decedentes damnantur eternaliter ut ait b. Augustinus in de
fide ad Petrum1: ,,Firmissime tene, non solum homines ratione
utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere
incipiunt, [et ibi moriuntur,] sive iam de matribus nati sunt sine
sacramento baptismi, de hoc seculo transierunt, sempiterno igne
puniendos“. Sed nullus damnatur, qui est sine peccato, ergo par-
vuli habent peccatum et non aliud quam originale. Ergo in eis est
peccatum originale.
Respondendum est concedendo sacram scripturam, sed ad
argumentum ex ea sumptum respondetur pro prima parte de pena
mortis, quam portant filii Ade, quod mors erat naturalis Ade et
omnibus suis posteris, quod Ade dictum est: „Pulvis es, et in pul-
verem reverteris“ Gen. 32. Non enim erat aliud secundum corpus
Adam post peccatum, quam erat ante peccatum; pulvis enim erat
ante et post. Sed ante peccatum Adam potuit non mori propter
usum ligni vite, qui concessus erat, post peccatum non potuit non
mori, sed necesse est mori necessitate naturali; omnes ergo posteri
moriuntur naturali necessitate sine aliquo peccato suo, sicut omnia
bruta moriuntur necessitate naturali sine peccato. Hane simili-
tudinem expressit Salomon cum ait3: ,,Dixi in corde meo de filiis
hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis.
Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et equa utrius-
que conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur“. Eccles. 3.
Pro secunda parte respondetur, quod parvuli ante baptismum
decedentes beatitudine carent eternaliter, et hec carentia potest
dici damnum, et sic conceditur, quod eternaliter damnatur, hec
autem damnatio non habet causam peccatum in damnato.
Sed utrum hec damnatio parvulorum sit eis pena, ut iam
dicam sensibilis, ad hoc sonant verba b. Augustini in loco supra
1 Vgl. das Zitat in c. 3. D. IV. de cons. (Friedberg I, 1362.)
2 Gn. 3, 19.
3 Ec. 3, 18. 19.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften