Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0099
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Studien zur Spätscholastik. III.

99

non legitur de hoc peccato originali, verum ipse cle illo edisserit
multa, et post eum doctores plurimi plurima de peccato originali
conscripserunt, nihil autem sufficienter est probatum. Et scrip-
ture doctorum habent difficultates multas sine aliqua utilitate,
quare magnus ille Anshelmus Cantuariensisa episcopus ingenio altus
et profundus de originali peccato scribens determinavit non esse
aliquid positivi, sed diffinitionemb eius dedit: ,,scil. carentiam
iustitie originalis debite in esse“. Quare non est necessarium spe-
culari, qualiter contrahatur. Et si causa queritur, quare parvuli
nati non habent iustitiam originalem, convenientius non responde-
tur, quam quia dator huius iustitie originalis secundum suam meram
liberalitatem non dedit illis, quod non voluit. Hec enim causa est
potissima. Nam voluntas dei fuit causa, quare Adam habuit
iustitiam originalem, est ergo etiam causa, quare alii ab Adam non
habent eam. Voluntas enim libera est causa oppositionis ex tertio
ethicorum et nono metaphysice.
Ex hiis ergo sequitur, quod ex parentibus non habent parvuli,
quare carent iustitia originali. Nunc autem ad effectum baptismi
est accedendum. Et respondetur, quod primus et proprius effectus
baptismi est spiritualis generatio, que vocatur regeneratio secun-
dum illud domini* 1: „Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest introire in regnum dei“ Joh. 3. Hec autem
regeneratio non fit, nisi remittantur etiam peccata, que fuerint in
regenerando, quare remissio peccatorum est quasi secundus et com-
munis baptismi effectus.
(Ende: fol. 296v.)
6. Anonymer Sermon (W es eis?) gegen die kirchliche Feier
der DarStellung Mariens im Tempel.
(Fol. 296t.) Sermo c ontra presentacionem b. Marie Vir-
gin is. Tota christianitas, carissimi, interne devota atque externe
iocunda Mariam, ad quem „angelus est missus a deo in civitatem
Galilee, cui nomen Nazaret“, ut scribitur Luc. I2, matrem suam
vocat, recognoscit et profitetur. Unde merito eandem honorat
secundum preceptum domini: „Ilonora patrem tuum et matrem“3
usw.
a ms: Cämären. b ms: dil'finitioni.
1 Jo. 3, 5.
2 Lc. 1, 26.
3 Ex. 20, 12; Mt. 19, 19 usw.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften