Metadaten

Klibansky, Raymond; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 5. Abhandlung): Ein Proklos-Fund und seine Bedeutung — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39953#0038
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
38

Raymond Klibansky:

autem ens et composita non potest simplicitatem speciei tollere. —-
Neque quae circa ipsum scientia, etsi milies revolvat quae per
se circulo accidentia; quam utique dicent et aliorum quidem
scientiam.
5 Omnia enim haec circa ipsum sunt et non ipse. Intellectus
autem et intellectualis scientia et ipsam cognoscit speciem et com-
prehendit cognoscibile et per simplicem iniectionem. Solus igitur
iste est dignus ad circuli cognitionem; similiter autem et aequalis
et inaequalis et singularium aliarum specierum.
io Si igitur nomina et rationes et scientias multas inhonoravimus
ad perceptionem intelligibilium, quid oportet de ipso Uno dicere ?
Non quod omnia nomina ab ipso deficiant et omnis sermo et omnis
scientia ? Non ergo est nominabile neque dicibile neque scibile
neque sensibile nulli entium le Unum. Quare omni sensui incom-
i5 prehensibile est et omni opinioni et scientiae omni et omni rationi
et omnibus nominibus incomprehensibile.
b) Aus dem Kommentar zu pag. 142 a, 3-4:
(Cod. Digbeian. 236, fol. 145r; cod. Cusan. 186, fol. 146r; cod. Lips. 27, fol. 215v.)
Omnis enim cognitio aut irrationalis est aut secundum ratio-
20 nem; et hoc dupliciter: aut secundum causam aut sine causa.
Triplex est igitur cognitio in nobis: aut sensitiva aut opinativa
aut scientionalis. Quare quod penitus nobis incognitum, neque
scibile neque opinabile neque sensibile est. Ab hiis autem quae in
nobis cognitionibus, sumendum et totalitates ipsorum, ut et omnem
25 cognitionem videamus abnegatam ab Uno. Quomodo enim sensi-
bile, quod ultra omnia entia ? quomodo autem opinabile, quod
quidem sic nihil ens, sic autem non ens ? quomodo autem scibile,
quod non habet causam ?
Recte ergo dicitur et in Epistolis, ut diximus, quod alio
30 modo illud indicibile ex multa attentione circa ipsum lumine in
29 sqq. C in marg., manu Nicolai Cusani: nota: ex multa attencion
circa Deum accenditur nobis lumen divinum, per quod possibili nobis
modo illius fit percepcio; quod vocatur illustracio anime, ut sic lumen
veritatis lumine accenso cognoscatur aliquo modo, ut simile a simili
et sensu sensibile et opinione opinabile et sciencia scibile: sic Uno
Unum. Totam adnotat. exscrips. L
3. quidem: quidam C L. 8. iste omis. C L. 15. omni et: cum et L.
19. enim: in D. 20. hoc: haec C L. 21. est omis. D. 28. sq. cf. Epist.
VII., pag. 341 c sq. 29. indicibile scripsi: dicibile codd.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften