Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts.
31
quilibet scilicet eorum, ex tunc egerunt libere, quecumque volu-
erunt in terra, nemine ipsorum diocesanorum et aliorum locorum
[ordinariorum]a dicente: Cur hoc facis, quamvis salva pace cuius-
cumque illa manifeste processerunt in iuris iniuriam necnon damp-
num et honoris diminucionem nimium diocesanorum ac aliorum
ordinariorum prefatorum. Hee vero reservaciones necnon iuris
suppressiones precipue seu permaxime per illos summos pontifices,
qui in Avinione nidum suum collocarunt, et male pro animabus
eorum introducte atque audacter continuate fuerunt nimirum, quia
Avinio13) a quibusdam modernis industriosis Babilon dicebatur et
per quosdam fornax humane [creature ?]c), quasi in illa omnes
christiani coquerentur, id est taxarentur, quando Romana curia
in ea residebat, iuxta illud:
Si caput a capio dicas vel a capiendo
Tunc est ipsa caput. Omnia namque capit.
Sic declinando: capiod), capis. Ad capiendum
Recia laxavit, recia larga nimis.
Quod de preterito ,cepi‘ formare futurum
Nec valet ad presens, nec videt inde locum.
Quondam larga fuite) proprii et avara cruoris
Fundere consuevit se, sua sepe suis.
Nunc vice conversa siciens sitit atque cruorem
Fundit1), ut alterius . . .g) ipsa suum.
Sic eam mortis, que debuit esse salutis,
Fecit et in populo prodiga fudit eum,
Vasaque mutavit, ex hoc transfudit in illud,
Sub mellis specie pocula fellis habet, etc.
Et ista dicta fuerunt de Jo. papa XXII.1, et per plures alios
scriptores multa alia miranda et stupenda scripta sunt de curia
papali, que viguit in Avinione et de summis pontificibus etc., qui
ibidem resederunt, aliquibus sc. eorundem. Set hec infamia, ut
existimo, non causatur nisi propter temporalia, que Romanus pon-
tifex pro tempore nititur conservare, set multi alii ea conantur
sibi quomodolibet usurpare. Hinc effunduntur inutiliter infinite
pecunie et tamen numquam vel raro illis temporalibus summi
a) Fehlt Hs. b) Hs. Avinionem. c) In der Hs. Raum für das
fehlende Wort. d) Hs. capis. e) Hs. fui. f) Hs. fundat. g) Hs. fehlt
ein Daktylus, ohne Lücke.
1 Die Verse sind, nach freundlicher Mitteilung von Prof. Scholz in
Leipzig, sonst nicht bekannt.