Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts.
55
omnibus sucessoribus suis, imperatoribus .et regibus regni Italie,
quatenus d. Karolus rex Francorum et Longobardorum ac patricius
Romanorum etc.,‘et in eodem ultimo privilegio nominatim descripti
sunt per ordinem, sicut eidem concilio interfuerunt: archiepiscopi,
episcopi cardinales et alii episcopi necnon presbiteri et diaconi
cardinales et alii quam plures autentice persone necnon senatus et
maiores de populo Romano, et videtur prima facie, quod ille ordo
sit valde racionabilis et honestus in concilio huiusmodi observatus,
quia sic unicuique debitus honor deferebatur iuxta decenciam sue
prelature et eciam status sui, et quia bonus et formalis erat, ideo
eum forsan expedit renovari et observari in huiusmodi concilio in
proximo Constancie celebrando, quia omnis arrogancia, superbia et
fictio in talibus solemnibus actibus et congregacionibus prorsus
debent excludi ac humilitas et bonum publicum pro reformacione
catholice seu universalis ecclesie cum omni devocione et sinceritate
communi voto illic congregatorum attendi, quia tunc spiritus
sanctus, qui fugit fictum, arrogandam et superbiam, erit in medio
eorundem, et tunc, ut speratur, feliciter fient et consummabuntur
ad votum omnia, que ibi contigerit pertractari1. Magna enim
difformitas esset in tam celebri synodo, si aliquis canonicus aut
huic similis d. pape prothonotarius primati vel archiepiscopo aut
episcopo venerabili in statu vel ordine standi aut sedendi prepo-
neretur.
Hec ego Theodericus de Nyem recollegi ex veteribus et aucten-
ticis scripturis causa vitandi ocium et eciam, ut unam guttulam
aque mari magno infunderem, sc. huic sacro concilio nunc instanti.
Valeat, quantum valere possit. Certus enim sum, quod interest
cuiuslibet Christiani, ut ad currum illius felicis congregacionis, sc.
generalis synodi, ne per arrupta ducatur, iuxta posse et nosse
operarias manus apponat. Alias peccat mortaliter. Et sic eciam
libenter fecissent in eodem Pisano concilio, set nemo me super hoc,
nisi postquam celebratum fuit, requisivit. Omnes enim illic con-
gregati tunc pro celebracione dicti concilii Pisani, sicut eis vide-
batur, erant periti et bene instructi de ordine et modo tenendis
in eodem Pisano concilio. Set si prudenter et bene exitus acta
probavit, super quo me nolo peramplius dilatare; set ad omnia,
que supra dicta sunt, exempla efficacia dare possem, set illa, ne
nimis attediarentur hec legentes et audientes, obmisi, paucis tamen
1 Das Folgende bis preponeretur ist von gleicher Hand und Tinte
zu gefügt.