Metadaten

Heimpel, Hermann [Hrsg.]; Heimpel, Hermann [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1929/30, 1. Abhandlung): Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts, 1: Eine unbekannte Schrift Dietrichs v. Niem über die Berufung der Generalkonzilien (1413/1414) — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39954#0071
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts.

63

mortale peccatum necnon multos erroneos errores, quia contra
divina precepta necnon sanctorum patrum doctrinas salutares et
utriusque iuris sanxita, et per consequens eciam continet heresim
manifeste . . . Quibus pro evidencia premissis presuppono eciam,
quod iste terminus ,tyrannus1 est equivocus, quia non semper
sumitur in eodem significato. Nam antiquitus, ut dicit b. Thomas
de Aquino in suo libello ,De regis officio et regni origine14, potentes
vocabantur tyranni indifferenter reges et alii iudices finium terre. —
Beweis aus Sap. 6, 2—7, und Dan. 3, 2. Eigenschaften des Tyrannen
nach Job 15, 20—26. -—-
Et pro certo in Lombardia novi plures tyrannos ita sevos et
malos, quod eciam videbantur dyabolicam maliciam superare, et
nichil erat ita sevum aut terribile, quod non presumerent contra
Deum et homines attemptare, quorum paucos novi dimidiare dies
suos, set eciam miserrime interire2. Et hii erant veri tyranni, de
quibus Job loquitur, ut predixi, et talium regimen pessimum est
et opponitur regimini regum, quod est optimum, quando civiliter
proceditur. — Lob der Monarchie nach Thomas, De reg. prine. I, 4
(. . . et docet eciam ibidem, qualiter providendum est, ne reges
cadant in tyrannidem . . .) — Et ecce, quod nedum illi dumtaxat, qui
violenter aut iniuste occupant terras aliorum, sed eciam iniqui
reges, presides et principes, qui iniuste gravant populum sibi sub-
ditum, tyranni vocantur, et sunt revera tales, quamvis multe male
proprietates verorum tyrannorum deficiant regibus et principibus
ipsis, ad quos spectant de iure regna et provincie, quibus presunt.
- Schilderung der Tyrannei nach Thomas I, 3.
Interficere igitur propria auctoritate tyrannum quantum-
cumque eciam sevum et perversum contrariatur legi divine et
preceptis dominicis veteris et novi testamenti, necnon iuri canonico
et civili ac naturali 1. di. Humanum. Iioc eciam esset multitudini
nimis periculosum . . . (nach Thomas I, 6; vielmehr ist, nach dem
selben, die Hilfe von Gott zu erwarten).
Sed deponuntur eciam sepe magni reges et principes iniqui
et tyrannizantes seu inutiles ad regendum per superiores eorum,
1 De regimine principum I, 1.
2 Von den Visconti als Usurpatoren spricht Dietrich im Nemus Unionis
VI 32; über ,tyranni1 und ,capitanei‘ in Toscana und der Lombardei in der
Fortsetzung von De Schismate, Hardt II 449; von italienischen Tyrannen
allgemein in den Privilegia, Finke, Acta IV 607 u. 634; vgl. noch Erler,
Dietrich von Nieheim 411, und Finke, Acta conc. Const. IV 590.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften