Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1936/37, 2. Abhandlung): Vier Predigten im Geiste Eckharts — Heidelberg, 1937

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41989#0126
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
126

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

expressibilis! Quaerit fons vivus sitientes et se pandit, ut gratis
absque argento et auro ematur. Ematur dico, ut transeat in pos-
sessionem ementis.
8. „Dicit Samaritanae Iesus: Da mihi bibere“. Petit
5 Iesus cottidie in paupere, qui eius est, haustum aquae, ut det
aquam vitae. Sunt haec notanda, quia pauperes et indigentes sunt
semper nobiscum, ut semper possimus commutare temporalia in
aeterna. Pauperes sunt nobis necessarii ad vitam aeternam, sicut
nos sumus ipsis necessarii ad hanc vitam temporalem. Petit Chri-
io stus, ut excitet ad recipiendum: quasi quis peteret sibi aliquid dari
de aliquo clauso magno sacco, in quo foret aliquid licet modicum
aeris, ut dum aperit saccum ad dandum, impleat petens saccum
de auro. Ille petit potius, ut donet quam accipiat, sed petit, ut
aperiatur clausum receptaculum. Dicit Propheta in persona
15 Dei: „Aperi os tuum, et implebo illud.“ Dum aperitur thesaurus
aeris, impletur auro, quia aperiens „centuplum accipiet et vitam
aeternam possidebit“.
9. Subiungitewangelista:„Discipuli enim eius abierant
in civitatem, ut cibos emerent.“ Recedere a Christo etiam
20 ad emendum necessaria sensibilis vitae est abire. Emebant cibos
a Samaritanis circa meridiem. Habebant igitur unde emerent;
quod est contra illos haereticos qui Apostolici dicuntur, de quibus
Augustinus in cathalogo haereticorum. Unde habere pecunias non
contradicit ewangelio, sed esse debent habentes quasi non habeant,
25 scilicet sine appositione cordis, ne potius habeantur quam habeant:
tunc habent ob necessitatem victus, non ex cupiditate.
10. Samaritana autem dicebat ad Iesum, qui petiit bibere:
„Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae
sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Iudaei Sa-
2. possiones L 5. est] eius L 16. accipiet corr. ex recipiet F2
20. emant L 23. chataligo L 28. a] et L 29. convertuntur L
2. c/. Is. 55, 1. 4. Ioh. 4, 7. 5. in paupere, qui eius est;
cf. Matth. 10, 42; 25, 40. 6. c/. Matth. 26, 11.
8 — 9. c/. OPUS IMPERF. IN MATTII, hom. 46, PG 56, 892: ,,. . . non
tantum te (scilicet divitem) ad utilitatem illius (scilicet pauperis), quantum
illum transmisit ad utilitatem tuam: id est, non tantum praestitit illi per te,
quantum per illum tibi. Nam quod per te illi praestitit, temporale est et ter-
renum: quod autem tibi praestitit per illum, perpetuum est et caeleste. Ne
putes, quia propter utilitatem pauperum Deus divitem fecit . . .; sed propter
utilitatem divitum pauperes fecit . .“ Cj. ECHARDUS Pr. LV 176, 31: ,,Got
geschuof die riehen dur die armen und die armen dur die riehen.“
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften