Metadaten

Lullus, Raimundus; Hofmann, Joseph Ehrenfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1941/42, 4. Abhandlung): Ramon Lulls Kreisquadratur — Heidelberg, 1942

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42029#0023
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Z. 37—48: 25; Z. 50—68: 26.

23

scientiarum, quarum principia iam sunt inventa ab ipsis, qui ipsas
scientias speciales fecerunt. Nos tamen ipsa per artem invenire
30 intendimus cum arte generali et cum significatis circulorum, ut
demus doctrinam, quomodo principia specialia scientiarum des-
cendunt ab arte generali et quomodo significata sunt in figuris et
divisionibus; et per huius cognitionem sequitur utilitas in hoc, quod
per cognitionem generalium principiorum applicatorum ad speci-
35 alia principia specialia melius poterunt cognosci.
De prima parte et primo de primo circulo
Circulus primus est albus et est de quantitate aequali aliis
circulis, cum ita sit, quod omnes quattuordecim circuli habitores
respectu ad figuram de aequali sint quantitate. Et circulus albus
40 significat, quod in se continere potest omnes figuras et mensuras,
quas alii circuli in se continent.
Unde ratione huius circulus albus significat unam generalem
mensuram divisibilem in plures speciales mensu||ras; et significat
unam generalem veritatem, quae in plures veritates per animam
45 potest diffundi et cognosci. Et huius significatio utilis est ad scien-
dum, in quantum est praeparatio ad investigandum et invenien-
dum speciales mensuras et naturales, quae descendunt de men-
sura generali.
De secundo circulo
50 Secundus circulus in duas partes dividitur per unam lineam
diametralem, secundum quod in ipso apparet. Et illae partes
valent circulum, et circulus valet ipsas; sicut partes, quae valent
suum totum, et totum, quod valet suas partes.
Circulus iste in hoc tractatu positus est ad significandum, quod
55 divisio primo fit de uno in duas partes et fit per unam unitatem,
sicut circulus albus., qui primo secundum naturam numeri et multi-
plicationis factae per divisionem prius est divisibilis per unam
lineam quam per duas lineas, ut numerus duarum partium fit ante
numerum trium partium aut plurium.
60 Est etiam iste circulus positus in hoc tractatu ad significan-
dum, quod sicut circulus est divisibilis in duas partes aequales, ita
tertius circulus divisibilis est per tres lineas aequales in tres partes
30. cum arte generali lin. consp. M. 45. diffundi M : diffendi C.
55. duas partes M : suam partem C.

M, fol. 2
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften