Metadaten

Lullus, Raimundus; Hofmann, Joseph Ehrenfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1941/42, 4. Abhandlung): Ramon Lulls Kreisquadratur — Heidelberg, 1942

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42029#0036
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
36

Z. 491—507: 58; Z.509—540: 59.

de quattuor mensuris. Et postmodum in medio trianguli ponatur
m, 161.81. compassus, qui circulum faciat, qui valeat || circulum album; et
in illo triangulo circulus erit triangulatus. Et hoc apparet ad sen-
sum in circulo de h.
De decimo tertio circulo
Decimus tertius circulus significatus per i significat, quod
quadrangulus triangulari potest. Et de hoc potest haberi scientia
per hoc, quod diximus de quadratura et triangulatura circuli, quon-
iam sicut omnes mensurae de a usque ad / necessario sunt ad quat-
tuor generales mensuras reductae — existentes aequales per figuram
quadranguli et trianguli, secundum quod apparet in h, in quo
quattuor diametrales et quattuor aequales quinti circuli natura-
liter aequivalent — ita in i aequivalent; ut mensurae circulorum ita
possint participare aequaliter per generalem figuram quadranguli
et trianguli, sicut participant per generalem figuram circuli et trian-
guli in h. Et haec consideratio sufficit ad considerandum, quod
quadrangulus possit triangulari. Et si circulus, qui valet quadran-
gulum, triangulari potest, bene sequitur, quod quadrangulus possit
per illum circulum triangulari. Ad ponendum quadrangulum, in
medio circuli anteoportet, quod fiat triangulus et quod post-
modum in ipso ponatur quadrangulus, secundum quod significatum
est in i.
De decimo quarto circulo
m, joi. 8JL De decimo quarto circulo, qui significatur per A-, sunt omnes
c, foi. i77v alii circuli pleni, et ipse e converso plenus est || de ipsis; et est
figura generalis, in qua repraesentatur, quod omnes figurae et men-
surae aliorum circulorum sunt in illo, et ipse omnes ipsas reprae-
sentat, in quantum ipse de circulo, quadrangulo et triangulo est
compositus, quolibet valente alium.
In hoc circulo significatum est, quomodo omnes lineae, figurae
et mensurae, quae sunt de circulo albo usque ad circulum de g,
colliguntur in summa numeri quaternarii et triangularii. In summa
numeri quaternarii sicut in circulo de a, in quo quattuor aequales
lineae valent quadrangulum, qui valet circulum, et illae quattuor
valent triangulum, in quo circulus triangulatus est; in summa
numeri triangularii, in quantum valent quattuor lineas aequales,
488. illo om. C. 494. ad post sunt om. C. 499. aequaliter M :
aequali C. 515. lineae : et add. M. 518. numeri om. C. 521. quat-
tuor M : III C.

490
495
500
505
510
515
520
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften