Straßburg
C. 1 Quaest. 1: Pueri, 1.4.1: Presbyter
δPueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne
tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere
ad altiora festinant. Nulla sit in ordinatione vena-
litas; potentia vel supplicatio personarum nihil
adversus haec, quae prohibemus, obtineat. Nam
procul dubio Deus offenditur, si ad sacros ordines
quisque non merito, sed ex favore (quod absit) aut
venalitate provehitur4.
Idem Episcopis per Helladen constitutis in registro
lib. 4 Episcop. 56
Ideoque hortamur, ut nullus vestrum denuo hoc fie-
ri patiatur, sed neque gratia alicuius neque suppli-
catione aliquos ad S[acros] ordines audeat promo-
vere, nisi eum, quem vitae et actionis qualitas ad
hoc dignum esse monstraverit. Nam si aliter factum
denuo senserimus, districta et canonica illud nove-
ritis ultione compescie5.
Dist. 48 C.: Sicut neoph[ytus]
Sicut neophytus dicebatur, qui in initio sanctae fidei
erat eruditione plantatus, sic modo neophytus ha-
bendus est, qui repente in religionis habitu planta-
tus ad ambiendos sacros ordines irrepserit. Ordinate
igitur ad ordines ascendendum est, nam casum ap-
petit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus
per abrupta quaerit ascensum6.
De electione et electi potestate in concilio Late-
ran[ensi], cap. 7
In cunctis sacris ordinibus et Ecclesiasticis ministe-
riis sunt aetatis maturitas, gravitas morum et lite-
rarum scientia inquirenda7. |217|
De clericis non residentibus, C.: Quia nonnulli
εCum igitur ecclesia vel Ecclesiasticum ministerium
committi debuerit, talis ad hoc persona quaeratur,
δ Pueri non admittendi.
ε Residentia.
ζ Indigni.
η Digni.
θ Quatuor vitia notantur.
e Druck: noverit ultione complecti.
f Druck: pronunciali.
quae residere in loco et curam eius per se ipsum va-
leat exercere. Quod si aliter actum fuerit, et, qui re-
ceperit, quod contra S[anctos] Canones accepit,
amittat et, qui dederit, largiendi potestate prive-
tur8.
De Praebendis et dignitatibus in concilio generali,
cap. 29
ζGrave nimis est et absurdum, quod quidam Eccle-
siarum praelati, cum possint viros idoneos ad Ec-
clesiastica beneficia promovere, adsumere non
verentur indignos, quibus nec morum honestas nec
literarum scientia suffragatur, carnalitatis sequen-
tes affectum, non iudicium rationis, unde quanta
Ecclesiis damna proveniant, nemo sanae mentis
ignorat. ηVolentes igitur huic morbo mederi praeci-
pimus, ut praetermissis indignis idoneos assumant,
qui Deo et Ecclesiis velint et valeant gratum impen-
dere famulatum, fiatque de hac in provincalif con-
cilio diligens inquisitio annuatim ita, ut, qui post
primam et secundam correptionem fuerit repertus
culpabilis, a beneficiis conferendis per ipsum conci-
lium suspendatur9.
θHic notetur damnari quatuor vitia: Primum prae-
terire viros idoneos, cum haberi possunt. Secundum
assumere ad sacerdotia, quibus nec morum honestas
nec literarum suffragatur scientia, hoc est, quos non
iubet excellentia in morum honestate et literarum
scientia aliis anteponere. Tertium carnalitatis affec-
tum et non iudicium rationis in his sequi, quod fit,
cum consanguinitas, affinitas aut alia ulla privata
coniunctio aut benevolentia spectatur potius quam
Ecclesiae aedificatio. Quartum assumere, qui non
velint et valeant Deo et Ecclesiis gratum impendere
famulatum, qui ipsi etiam indigni et non idonei ad
sacerdotia iudicandi sunt.
4 CIC C. 1, q. 1, c. 120 (= CIC, ed. Friedberg 1,
Sp. 404).
5 CIC C. 1, q. 1, c. 117 (= CIC, ed. Friedberg 1,
Sp. 404).
6 CIC D. 48, c. 2 (= CIC, ed. Friedberg 1, Sp. 174).
7 CIC X 1, 6, 7 (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 51).
8 CIC X 3, 4, 3 (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 460).
9 CIC X 3, 5, 29 (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 478).
292