Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0309
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
26a. Munizipalstatut, lateinische Fassung

ιGratus vero Deo et ecclesiis famulatus est in primis
populum docere, quae praecipit Christus, deinde ea
omnia procurare, quae ad cognoscendum Christum
et vivendum Christo conducunt.
κClericorum enim omnium officium est pascere gre-
gem Domini et cum verbo Domini10 D[ivus] Hiero-
nymus11 et omnes Sancti Patres testantur. Quare in
dimittendis ordinatis post eorum consecrationem
canitur: λlte in orbem universum et praedicate
Evangelium omni creaturae12.
μExhis igitur clare cognoscitur verbo Dei et Cano-
nibus sancitum esse in collationibus praebendarum,
quarumlibet hoc unum spectare opportere, ut Ec-
clesiis de idoneis ministris, non hominibus de prae-
bendis prospiciatur. νQui igitur ad praebendas
Ecclesiarum aliquem nominat, praesentat, eligit vel
investit, is nihil de suo, sed quod ecclesiae est, lar-
gitur, non sua, sed Ecclesiae bona dispensat. Quare
ipsa natura, ratio et aequitas poscit, ut in eo etiam,
quid Ecclesiae intersit semper, nunquam vero, quid
sibi aut suis privatim commodum vel gratum sit,
consideret et sequatur. ξVere igitur grave nimis et
absurdum est (ut concilium inquit), imo impium et
nullo modo ferendum in Ecclesia praebendas prae-
teritis viris et iuvenibus ad ministerium ecclesiae
iam idoneis et dignis conferre non idoneis et in-
dignis. |218|
οConsuevit quidem Ecclesia etiam pueros et adoles-
centes ad sacrum ministerium Ecclesiae ex bonis Ec-
clesiarum educare, sed ea ratione, quam concilium
Toletanum describit, cuius Canon habetur duodeci-
ma quaestione prima his verbis, Cod. 1: Omnis aetas
ι Gratus famulatus Deo et ecclesiae.
κ Officium clericorum.
λ Mar. 16 [15].
μ Quibus praebendae conferendae.
υ Quid respicere debeat conferens praebendas.
ξ Impietas collatorum.
ο Pueri et adolescentes ab ecclesia educandi ad ministe-
rium.
π Quatenus Ro[mano] pont[ifici] liceat novas leges conde-
re.

ab adolescentia in malum prona est nihilque incer-
tius quam vita adolescentium. Ob hoc constituere
oportuit, ut, si qui impuberes aut adolescentes in cle-
ro existant, omnes in uno conclavi commaneant, ut
lubricae aetatis annos non in luxuria, sed in disci-
plinis Ecclesiasticis agant, deputati probatissimo se-
niori, quem et magistrum doctrinae et testem vitae
habeant13. Postea quidem, scilicet manifesto abusu
et aperte contra Canones (sicut alia multa vitia), ob-
repsit, ut praebendae certorum ministeriorum, etiam
curae animarum pueris conferrentur. Id autem et-
iam a Romanis Pontificibus semper damnatum est,
utcunque Alexander III. pontifex14 de quibusdam
pueris intra decennium constitutis dispensaverit.
Qui tamen simul vetuit eodem rescripto Ecclesias de
caetero conferre personis, quae nondum aetatem et
scientiam habeant. Idem pontifex praecipit, ne cui
personatus ecclesiae intra annum decimum quartum
constituto conferatur15.
Quicquid autem de hac Canonum relaxatione sit,
quam pontifices nullo iure sibi permiserunt, idem
tamen pontifex ad eundem Episcopum Cantuarien-
sem praescripsit nulla occasione vel etiam literarum
suarum obtentu instituendos esse, qui scientia, mo-
ribus et aetate Concilii non congruant institu-
tis16. De aetate et qualitate ordinandorum etiam
merito hoc atque necessario praescripsit. Nullamg
enim prorsus potestatem pontifices habent dimit-
tendi hos Canones, qui sunt iuris divini. Idem quo-
que ita confessus est pont[ifex] Urbanus 254:
πSunt quidam dicentes Romanis Pontificibus semper
licuisse novas condere leges, quod et nos non solum
non negamus, sed et valde affirmamus. Sciendum
vero summopere est, quia inde novas leges condere
10 Vgl. 1Petr 5,2.
11 Hieronym. ep. LII, 7 (= PL 22, Sp. 534).
12 Mk 16,15.
13 CIC C. 12, q. 1, c. 1 (= CIC, ed. Friedberg 1,
Sp. 676).
14 Zu Alexander III. (Orlando Bandinelli), 7. September
1159 - 30. August 1181 Papst, vgl. Lex. d. MA. 1,
Sp. 372f. und TRE 2, S. 237-241.
15 CIC X 5, 23, 2 (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 824f.).
16 CIC X 1, 14, 3.4 (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 136f.).

g Druck: nulla.

293
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften