Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0307
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
26a. Munizipalstatut, lateinische Fassung

teriri possunt. Nihil enim est in orbe sanctius Ec-
clesia Christi, nulla bona temporalia magis sacro-
sancta, quam quae sunt dicata Christo et addicta
Ecclesiis. In quibus nihil prorsus iuris quam piae
dispensationis pure ad gloriam Dei et Ecclesiae uti-
litatem comparatae cuiquam mortalium esse potest,
et quicquid ultra hanc usurpatur, id sacrilegium esse

omnes Canones et ipsa recta ratio definit. Quae igi-
tur divinis Scripturis et Canonicis sanctionibus de
collatione praebendarum Ecclesiasticarum praecep-
ta sunt, Canonici velint pio studio cognoscere et
bona fide illis posthac inhaerere. Ea vero in summa
haec sunt:

Quibus sacerdotia conferri aut non conferri debeant secundum Dei et Sanctorum Patrum Canones

Matthaei ultimo [19-20]
Euntes ergo docete omnes gentes, baptisantes eos in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes
eos servare omnia, quaecunque praecepi vobis. Et
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consumationem saeculi.
1. Corinth. 4 [1-2]
Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dis-
pensatores mysteriorum Dei. Quod superest autem,
illud requiritur in dispensatoribus, ut fidus aliquis
reperiatur.
Tit.d 1 [5-9]
Huius rei gratia reliqui te in Creta, ut, quae desunt,
pergas corrigere et constituas oppidatim presbyte-
ros, sicut ego tibi ordinaram. Si igitur est inculpa-
tus, unius uxoris vir liberos habens fideles, non ob-
noxios crimini luxus aut, qui non sint intractabiles.
Oportet |216| enim episcopum inculpatum esse tan-
quam Dei dispensatorem, non praefractum, non ira-
cundum, non vinosum, non percussorem, non tur-
piter lucro deditum, sed hospitalem, bonarum rerum
studiosum, sobrium, iustum, pium, temperantem,

tenacem eius, qui secundum doctrinam est fidelis
sermonis, ut potens sit etiam exhortari per doctri-
nam sanam et contradicentes convincere.
1. Tim. 3 [8-10]
Diaconos item compositos, non bilingues, non multo
vino deditos, non turpiter lucri avidos, tenentes
mysterium fidei cum pura conscientia. Atque hi pro-
bentur prius, deinde ministrent sic, ut nemo possit
illos criminari.
Ibidem 5 [22]
Manus cito ne cui imponas neque communices pec-
catis alienis.
βEx his locis patet iure divino praecipi eos tantum in
ordinem clericorum admittere, qui vita sint non tan-
tum irreprehensibili, scilicet omnibus etiam virtu-
tibus ornata et ita obtineant fidelem sermonem
doctrinae Christi et mysterium fidei, ut illud et
praedicare et dispensare aliis in vita sancta et irre-
prehensibili et velint et possint sintque in ea cogniti
et probati.

Canones Sanctorum Patrum

Ex concilio Sardicensi, cap. 13
γConveniens non est nec ratio nec disciplina patitur,
ut temere aut leviter ordinetur aut Episcopus aut
Diaconus, qui neophytus est, maxime cum et ma-
β Quales ministri ecclesiae constituendi.
γ Neophytus non ordinandus.
d Druck: Tim.

gister gentium Beatus Apostolus, ne hoc fieret, de-
nunciasse et prohibuisse videatur, sed hi, quorum
per longum tempus examinata sit vita et merita fue-
rint comprobata3.
3 Pseudo-isidorische Dekretalen, I Teil der Dekretalen,
Konzilienteil: Konzil von Sardika, Kap. XIII = Osius
Cordub. episc. Sent. in concilio Sardicensi (= PL 8,
Sp. 1324).

291
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften