Got 5. Katechismus 1571
sine dilectione proximi, et vicissim non est vera di-
lectio proximi sine dilectione Dei. De his duabus
causis sic dicit Iohannes, 1. Iohan. 4 [20-21]: Si quis
dicit, diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax
est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt,
Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Et
hoc praeceptum habemus ab eo, ut, qui diligit
Deum, diligat et fratrem suum.
Quae est singulorum praeceptorum sententia?
Explicationes singulorum praeceptorum petantur ex
Catechismo Lutheri13 et Locis Communibus Philip-
pi14.
Quotuplex est usus Decalogi?
Triplex est Decalogi usus: Primus usus est politicus
seu Paedagogicus, nimirum gubernatio morum et
conservatio honestae disciplinae inter omnes homi-
nes. j 696v|
1. Timot. 1 [9]: Lex est posita iniustis et inobe-
dientibus.
Quis est secundus usus?
Secundus usus legis est Spiritualis, videlicet postu-
lare ab omnibus hominibus integram conformitatem
et perfectam obedientiam internarum et externarum
virium, animae et corporis, atque accusare omnia
peccata in omnibus hominibus et revelare omnibus
hominibus iram et maledictionem Dei propter pec-
cata, nisi accipiant remissionem peccatorum per fi-
dem propter mediatorem Iesum Christum.
Rom. 1 [18]: Revelatur ira Dei de caelo super
omnemf impietatem ac iniusticiam hominum.
Rom. 3 [20]: Per legem est agnitio peccati.
Rom. 7 [7]: Peccatum non cognovi nisi per le-
f Fehlt in B, C.
g C: omum.
h A, C: postulet | B: postulat.
' A: ipsisu.
13 Vgl. BSELK, S. 863-871 (Kleiner Katechismus) und
S. 931-1049 (Großer Katechismus).
gern. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex di-
ceret: Non concupisces15.
Ibidem [14]: Scimus, quod lex Spiritualis est.
Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
|697r|
Quae est causa finalis usus spiritualis legis?
Causa finalis huius usus nequaquam est desperatio
Cainica16 aut Iudae17. Sed ut agnoscentes peccata
nostra confugiamus ad Christum et fide petamus re-
missionem peccatorum propter Christum, Mediato-
rem et Redemptorem18.
Gala. 3 [22]: Conclusit scriptura omnia sub pec-
cato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur cre-
dentibus.
Rom. 11 [32]: Conclusit Deus omnes sub incre-
dulitatem, Ut omnium8 misereatur.
Quis est tertius usus legis?
Tertius usus est docere renatos quae bona opera
Deus a nobis requirat et postuleth.
Ezech. 20 [19]: In praeceptis meis ambulate.
Deutero. 12 [28]: Quod ego praecipio tibi, hoc
tantum facias Domino, j 697v |
Quid est peccatum a lege Dei accusatum?
Peccatum est avopta, 1. Iohan. 3 [4], Hoc est: Pec-
catum est, quicquid in homine et in ipsius1 viribus,
sensibus et actionibus internis et externis a lege Dei
discrepat et cum lege Dei pugnat, faciens hominem
reum Dei irae et maledictionis ac mortis aeternae,
nisi accipiat remissionem propter Christum.
Quotuplex est peccatum a lege Dei accusatum?
Peccatum est duplex: Originale et Actuale.
14 Vgl. die „Expositio Decalogi“ in den „Loci communes“
von 1559 (Stupperich, Melanchthons Werke 11,1,
S. 312-346).
15 2Mos 20,17; 5Mos 5,21.
16 Vgl. IMos 4,13.
17 Vgl. Mt 27,3-5.
18 Vgl. auch oben S. 341 unter der Frage: Quid est lex?
343