Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0295
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Ordo ecclesiasticus in unitate fratrum Bohemorum.

277

episcopi unitatis inter se quoque pari honore sunt,
excepto quod unus eorum ordinis causa praesideat.
Omnes hi electi et constituti semel, per vitae dies
in officio (nisi quis minus digne se gerat) relin-
quuntur.
Communia antistitum officiahaec sunt.
1. Sinceritati doctrinae, disciplinaeque, vigori,
attendere per totam unitatem, idque mandato Christi,
qui servis suis potestatem dedit, et cuique opus
suum, ianitori vero praecepit, ut vigilet, Marc.
XIII. 34.
2. Providere, ut bonae indolis adolescentes
in futurum ecclesiae usum diligenter exerceantur:
quemadmodum prophetae filios, et Gamaliel secus
pedes suos Paulum, erudiere, Act. XXII. 3.
3. Acoluthos, diaconos, ministros et con-
seniores, ad gradus suos ordinare, Tit. I. 5.
4. Curam habere fidelem omnium ministrorum,
diaconorum, acoluthorum, viduarum et orphanorum,
in sua dioecesi.
5. Catalogos ecclesiarum suae dioeceseos ha-
bere, earundem necessitates, auditoresque (saltem
praecipuos) nosse.
6. Decernere ecclesiis pastores idoneos, eos-
que pro necessitatis ratione (non tamen insciis co-
episcopis) mutare.
7. Ecclesias suae dioeceseos singulis annis
visitare (de quo suo loco infra.)
8. Ministros et pastores officium praetergre-
dientes corripere (excommunicatio vero ministri
non nisi toti synodo competit. Omnia secundum
potestatem, quam dedit dominus in aedificationem,
non in destructionem, 2. Cor. XIII. vers. 10.)
9. Si quid persecutionis aut periculi (sive toti
unitati, sive alicui ecclesiae, sive personis certis)
immineat, attendere quomodo discrimini obuiam
iri, aut saltem periclitantibus solatii et con-
fortationis aliquid submitti possit, Act. XX.
vers. 27.
10. Tenetur quisque antistes unitatis biblio-
thecam curare, librisque utilibus, quoad eius fieri
potest, augere.
11. Typographei unitatis cura omnibus ex
aequo incumbit: inspectio vero eiusdem proxime
adhabitanti.
12. Et quia absolutum agendi arbitrium peri-
culose uni aut paucis permittitur, tenetur quisque
illorum, non solum collegarum, sed et conseniorum
iudicio subesse, admonitionemque, consilium et in-
crepationem, admittere. Inde si quidem, tanquam
a legitimo iudicio dei, non est appellatio nisi ad
synodum generalem * a qua provocare non licet,
nisi ad eum qui diiudicandi potestatem dedit ec-
clesiae.

Officia praesidis.
Unus inter episcopos praesidis fungitur offi-
cio, cuius munia sunt.
1. Quoties opus censet senatum ecclesiasticum
conscribere; consciis tamen et consentientibus collegis.
2. Congregatis conventus causa indicata, et
quam incertae sint absque dei ope mortalium
cogitationes, commonefactione praemissa, ad preces
inflammare, eoque subsequentes operas consecrare.
3. Inquirere num praecedentis synodi, aut
conventus, decreta in effectum deducta sint. Tum
proponere in hoc conventu agenda et ut quisque
quod de liberandum putet proponat, rogare, con-
signante illico propositiones omnes notario. Mox
singuli sententias ex ordine (a iunioribus) facto
initio) dicunt. Praeses autem colligit, ponderat,
et quo rationum momenta inclinant eo conclusionem
dirigit, quae a notario decretis inscribitur.
4. Synodum item generalem, cum opus est,
indicere; ad providendum de necessitatibus ex-
ternis aliquos constituere; inque synodo totius boni
ordinis primum esse ducem, praesidis est.
Notarii unitatis officia.
E senioribus uni notariatus concredi solet.
Cuius officia sunt:
1. Acta synodalia in monumenta referre.
2. Unitatis acta et scripta optime cognita
habere.
3. In scripta ab adversariis emissa attendere,
atque si responso opus sit, et mandatum a senatu
fuerit responsa conscribere, senatusque censurae
submittere.
4. Si quem in unitatis scriptis defectum anim-
advertit, senatum commonefacere, et pro unanimi
deliberationis antegressae statuto supplere.
5. Ne quid a quoquam in unitate privato
ausu edatur, attendere. Verbo, omnium editorum
et edendorum librorum causas et rationes nosse.
Conseniorum officia.
Singulis senioribus bini aut terni adduntur
auxilii loco conseniores: quos antiquitas choepi-
scopos vocabant. Horum officia sunt:
1. Una cum senioribus senatum ecclesiasti-
cum, seu consistorium constituere.
2. Prae reliquis ministris ordini bono ubique
attendere et quicquid correctione dignum usquam
notaverint, praepositum suum commonefacere.
3. Ut leges, statuta, consuetudinesque lauda-
biles ab omnibus observentur, omnibus verbo et
exemplo praeire, Phil. IV. 3. et 2. Tim. IV. 2.
4. De personis ad ministerii gradus idoneis
providere, Tit. I. 5.
5. Ubi, qua in re, et quomodo ministrorum
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften