Ordo ecclesiasticus in unitate fratrum Bohemorum.
283
II. Baptismatis forma.
Baptismum ad exemplum primae ecclesiae
ministramus.
1. Fidelium liberi, aliquot post nativitatem
diebus, per baptismum Christo et ecclesiae im-
plantandi offeruntur, Gen. XVII. Marc. X. 13.
2. Praelegitur sacer textus, quandoquidem
per verbum dei et orationem sanctificantur omnia,
I. Tim. IV. 5, inprimis sacramenta.
3. Foedus gratiae ad fidelium semen quoque
se extendere, demonstratur, Gen, XVII. 19. Act.
II. 39.
4. Eidem foederi publica fidei professione
subscribunt parentes et susceptores, infantis quo-
que sui nomine, Act. IIX. 37.
5. Parentes a ministro interrogati, suscipiunt ad-
vocatos testes pro compatribus et commatribus, ius eis
conferentes, prolis suae in fide et religione christiana,
totoque foederis cum deo initi negotio, instituendae,
adeoque sui quoque, si negligentiores in officio
libros instituendi fuerint deprehensi, admonendi
et increpandi. Vicissim vero susceptores illis
promptitudinem ad eam rem pollicentur, et facturos
se circa baptizandum (praesertim si parentes de-
cedere contingat) gnaviter officium, se se obli-
gant.
6. Tum ad deum patrem conversi omnes,
puero nativae labis per sanguinem Christi emunda-
tionem, per spiritum sanctum regenerationem, per
baptismum internae huius gratiae obsignationem,
et ad sortem electorum cooptationem, exorant.
7. Prece finita, minister nomine puero indito,
(ex parentum voluntate) baptizat illum ex Christi
praescripto, in nomen patris, filii et spiritus sancti,
aqua simplici et pura.
8. Tandem exhortatio fit ad parentes et
susceptores, ut obligationis suae memores, puerum
tam diu et tam diligenter informent, donec pie
educatum, et dextre institutum, in conspectu ec-
clesiae cum laude sistere, et pastorali ministrorum
curae commendare, possint. Voto denique divinae
benedictionis actus clauditur.
III. Forma novitios recipiendi.
Pastoralis ministrorum apud nos cura ad eos
solum se extendit, qui bona voluntate unitati eius-
que ordini se submittunt* pastorumque curae sese
commendant, idque ad apostoli praescriptum:
pascite gregem dei, qui in vobis est, 1. Petr. V. 2.
Ut igitur ministri qui sibi proprie sint commissi
scire maiorique parrhesia et fide circa eos, qui se
ipsos fidei eorum commendarunt versari possint,
utiliter reintroductus est, iam a primaeva ecclesia
usurpatus, novitios recipiendi ritus. Apostoli si-
quidem eos recipiebant solum, qui semet ipsos i
dabant primum domino, deinde illis, per voluntatem |
dei, 2. Cor. IIX. 5. Ritus vero apud nos ad-
hibentur, alii quidem in recipiendis adultis, aliunde
venientibus, alii vero in recipiendis domi natis,
baptizatis, et ad religionem christianam sic satis
institutis.
Adultos interrogamus. Cur nobis se applicare
desiderent? an quod doctrinae veritate, ordinisque
et disciplinae utilitate, omnino persuasi sint? si
deprehendimus doctrinae nostrae et disciplinae
gnarum , salutis fundamenta recte callentem, vita
inculpatum, recipitur illico. Sin, differtur; ut tam
illi nos sibi reddat perspectiores, quam nos ipsum
nobis, 1. Ioann. IV. 1. Rom. XII. 2. Recipiuntur
vero tales non publice (nisi graves subsint causae)
sed privatim ,. coram presbyterio. Interrogantur-
que adhuc,
1. An promittant deo in hac ecclesia ob-
sequium ? faciendo nempe omnem voluntatem dei,
vi foederis gratiae.
2. An ministris etiam ecclesiae, Christi loco,
obedientiam praestare sint parati ? relictis illis
nimirum plena potestate sui docendi, monendi, in-
crepandi, castigandi? praesertim in scandalosis, si
contingant, excessibus.
3. An composuerint animum ad subeundas
ignominias, persecutionesque, pro Christo et veri-
tate eius ? quoniam omnes in Christo Iesu pie
vivere volentes, persecutiones pati necesse sit,
Actor. XIV. 22. 2. Tim. III. 12.
4. Tum admonentur, ut agnitae veritati ad
mortem usque adhaereant constanter, Apoc. II. 10.
Phil. III. 16. manuque stipulata ad obsequium (non
ministro ut homini, sed Christo eiusque verbo)
receptis, potestas fit sacrae cum aliis fidelibus com-
munionis, et ut in omnibus conscientiae necessi-
tatibus ad pastores suos confidenter confugiant.
Iuniores autem, religionis capita domi a parenti-
bus et susceptoribus vel a praeceptoribus in schola
edocti, pastorum curae traduntur publice in ecclesia,
ante s. coenae usum (usitatissime sub tempus visita-
tionis a senioribus ipsis) hoc ritu.
1. Praeleguntur verba Christi: venite ad me
omnes, etc. Matth. XI. 28. cum subiuncta bre-
vissima exegesi.
2. Pueri et puellae ad id destinati, et ali-
quoties prius a pastore examinati, in medio eccle-
siae collocantur ordine.
3. Tum interrogantur, velintne foedus in
baptismo cum deo initum, renovare, Deut. XXIX.
10. etc. los. XXIV. 22. Isa. XLIV. 5.
4. Annuentibus, foederis capita explicantur
ad formam ab apostolo praescriptam Tit. II. 11.
12. 13. iubenturque illi aperte coram ecclesia
abrenuntiare satanae, mundo, carni, etc.
5. Reposcitur ab eis fidei professio, illi igitur
symbolum apostolicum clara voce omnes simul
recitant.
36