Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0309
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Fraustadt.

291

emendationem re ipsa exhibendo) se se exerceat
(cuiusmodi poenitentiae exercitium vel ad proximam
communionem, vel ultra, extenditur, prout se
fructus poenitentiae proferunt, non negligente
interim ecclesia pro lapsis ad deum vota.)
Secundo, ut postmodum ecclesiae tristitia
affectae (omnes scandalizatos publice, aliquando
per se, aliquando per pastorem deprecando) satis


tamen peccatum non omnino publice notum est,
deprecatione coram presbyterio acquiescitur. Omnia
eo fine, ut confusus peccator verius resipiscendi,
atque cautius posthac agendi, ceteri vero alieno
periculo sapiendi, occasionem habeant, 1. Tim.
V. 20.
III. De excommunicatione incorrigibilium.
Si scelus nimis flagitiosum sit, aut peccator’
poenitentiae loco contumaciam exerceat, transitur
ad extremum clavium gradum, excommunicationem,
quam Christus et apostoli in ecclesia usurpari
volunt, Matth. XVIII. 17. 1. Cor. V. 5. etc. Hic
igitur peccator a sanctorum communione totaliter
exclusus, satanae traditur, nisi adhuc resipiscat.
Excommunicatione publice promulgata, populus
totus, obsignaturus quasi quod nomine Christi actum
est, exclamat, amen, non absque suspiriis et lacrimis
piorum. Ita excommunicati obstinati peccatores
pro publicanis et ethnicis habentur, quemadmodum
iussit Christus. Neque tamen spes gratiae ulli
negatur, si per seriam poenitentiam a damnationis
via in salutis viam regredi velit. Quod si cui
poenitentiae gratiam dari vident, gratulantur, et

post sufficientem poenitentiae, utrum seria sit, proba-
tionem, publice iterum cum laetitia totius eccle-
siae, recipiunt, 2. Cor. II. 7. Atque ita alteram
clavium partem (poenitentibus coelum aperiendo)
administrant.
Disciplina haec ecclesiastica, per omnes gradus,
nec hipocritice, nec impetuose et tirannice, sed
ut apostolus monuit, Gal. VI. 1. in spiritu leni-
tatis, et cum compassione intima, 2. Cor. II. 4.
5. 6. 7. nomine et auctoritate Christi, 1. Cor. V. 4.
in aedificationem, non destructionem , 2. Cor. X.
4. 5. 6. et XIII. 10. in delinquentes extendi, a
poenitentibus auferri, solet.
Conclusio.
Atque hi sunt ritus ordinis nostri ecclesiastici,
quos maiores nostri e verbo dei haustos amplexi,
per duo iam secula, multa cum persecutione et
patientia, sed multo suo et populi dei cum fructu,
observarunt, pariterque nos (nihil hactenus aedi-
ficationi propius serviens animadvertentes) obser-
vare, cum deo annitimur. Si quibus ecclesiis aliis
eandem hanc, aut similem, ordinis rationem sequi
allubescit, non invidere, collaudare potius deum
parati sumus; modo obtineat apostolicum illud,
omnia decenter et secundum ordinem fiant, 1. Cor.
XIV. 40.
Deus misericors eundem sibi complacentem
ordinem sanctum inter nos, et ubique per christiani-
tatem suam, stabiliat, firmet, perficiat, in ecclesiae
suae salutarem aedificationem, nominis autem sui
laudem! Amen.

Städte und Ortschaften.
Fraustadt.
Litteratur: Clapius, Fraustädtisches Evangelien-Licht. 1672; Lauterbach, Frau-
städtisches Zion. Leipzig 1711; Derselbe, Leben des Valerius Herberger, Leipzig 1708;
J. F. Specht, Der neue Zion. Fraustadt 1855; Engelmann, Bilder aus der Kirchengesch.
Fraustadts. Festschrift. Fraustadt 1905; Histor. Monatsbl. für die Provinz Posen. 1906,
Heft 1, S. 12; Heidrich, Bilder aus Fraustadts Vergangenheit. Fraustadt 1905; Moritz,
Reformation und Gegenreformation in Fraustadt. Theil I (Progr. des Friedrich-Wilhelm-Gymn.
Posen 1907), Theil II (Gymn.-Progr. 1908); Derselbe, Geschichte Fraustadts im Mittelalter,
in Ztschr. der histor. Gesellsch. für die Provinz Posen 19, S. 198 ff.
Archive: Das Archiv der Kirche Kripplein Christi; St.-A. Posen.
Fraustadt nimmt in der Geschichte der evangelischen Kirche Polens nicht nur eine
isolirte, sondern auch eine hervorragende Stellung ein. Es ist daher zu begrüssen, dass ihm
in Moritz ein gründlicher Geschichtschreiber erstanden ist. Ihm entnehme ich die folgenden
Nachrichten.

37*
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften