290
Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.
porta coeli, Genes. XXIIX. 17. 19. Isa. LVI. 7.
Luc. XIX. 46. illi itaque usui nunc dedendam et
consecrandam esse.
2. Memo rat, sanctificatorem omnium unum,
solum, perfectum, deum esse, qui dicit: ego sum
Iehova sanctificans vos, Exod. XXXI. 13. Et de
tabernaculo a mose erecto: sanctificabo tabernacu-
lum foederis, et sanctificabitur in gloria mea, Exod.
XXIX. 43. 44. Et ad Salomonem de templo ex-
aedificato, exaudivi orationem tuam, et sancti-
ficavi domum hanc, ut collocem hic nomen meum,
1. Reg. IX. 3. Ideoque hortatur, ut nunc ad
deum omnes convertant oculos, humillimeque orent,
ut hic etiam ponat nomen suum, Deut. XII. 5. 11.
3. Procumbunt itaque in genua, totus coetus,
et oratione pia, ad Salomonis imitationem, 1. Reg.
VIII. deum ardenter invocant.
4. Admonitio fit, cum protestatione, ne ad
alios usus adhibeatur sacer ille locus, quam ad
habendos sacros coetus, sacrumque sanctissimi dei
cultum, in praesentia electorum angelorum per-
agendum.
5. Et quia omnia per verbum dei et orationem
sanctificantur, 1. Tim. IV. 5. habetur etiam mox
verbi divini praedicatio, sacraque synaxis.
6. Tandem denuo invocatur nomen dei, voto-
que benedictionis divinae, omnibus corde recto hic
deo servituris affuturae, actus clauditur.
Cap. VII.
De ordine et gradibus disciplinae
ecclesiasticae.
Quomodo per inspectionem variam ordinis fiat
custodia in unitate, dictum est. Iam autem non
satis esse hortulanum plantas, praeceptorum dis-
cipulos, patremfamilias operarios, intervisere, sed
illi esse stolones putandos, isti mendas tollendas,
huic ignavos increpandos et castigandos, ratio
dictitat. Opus igitur ecclesiae. quoque disciplina,
qua exorbitantes inclamentur, obsequi renuentes
confundantur, praefracti castigentur, putrida deni-
que et tabida membra amputentur ac abiiciantur.
Ideo Christus: bonum est sal, habete igitur sal in
vobis, et pacem habete invicem, Marc. IX. v. 50.
Item, si peccaverit in te frater tuus, vade et cor-
ripe eum, Matth. XIIX. 15. Item, si te scan-
dalizat manus tua, vel pes tuus, abscinde ea, et
abiice, v. 8. 9. Apostolus denique testatur, dis-
ciplinam esse filiorum dei tesseram. Si disciplinam
sustinetis, (inquit) tanquam filiis vobis offert se
deus. Si autem absque disciplina estis, cuius
participes sunt omnes filii, utique nothi estis, et
non filii, Hebr. XII. 7. 8.
Atque his de causis tam salubri instituto
divino, disciplinae, subdiderunt se iam inde a prim-
ordiis unitatis nostrae omnes, qui in sanctum hoc
fidei et caritatis consortium confluxerunt; summi,
imi; seniores, conseniores; ministri, administri;
auditores omnes, nobiles et ignobiles; ipsique adeo
magistratus, antidotum peccati id esse credentes,
si sciant esse, qui vitae et conversationi suae
attendentes, monendi et revocandi, adeoque in
periculosa deviatione retrahendi, potestatem habeant,
Psal. CXIX. 71. et CXXXXI. 5. 2. Cor. VII. 8.
9. 10. 11. Hactenus igitur disciplinae subiacent
omnes unitate, ab infante usque ad senem, a sub-
dito usque ad dominum, ab acolutho usque ad
episcopum, idque bono suo, et aliorum. Homo
etenim cum sit unusquisque, labi potest, Prov.
XXIV. 16. Iac. III. 2. Sed ne in lapsu per-
severet, atque ita conlanguescat, emoriatur, pereat,
remedium a Christo animarum archiatro prae-
scriptum est, disciplina, ut vidimus, Quae cum
administratur caute, prodest non illi soli in quo
exercetur, sed et aliis. Hinc apostolus; peccantes
coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habe-
ant, 1. Tim. V. 20.
Gradus autem disciplinae (ex Christi prae-
scripto, Matt. XIIX. 15.) sunt tres.
1. Admonitio, sive correptio, occulta.
2. Increpatio, et confusio, publica.
3. Excommunicatio, et ab ecclesia extermina-
tio, totalis.
Primo enim docentur hic omnes, id iuris a
Christo concessum esse, imo legem impositam, ut
curam quisque habeat fratris sui, ac, si videat
delinquere, erroris fraterne commonefaciat, 1. Thes-
salon. V. 11. Heb. III. 13. Ut igitur ausit frater
fratrem , soror sororem, commonere, praesertim
senior quisque iuniorem, id suadent. Si quis
autem admonitionem talem neglexerit; ut alius
maioris auctoritatis, qui cum illo eodem nomine
in spiritu mansuetudinis agat, subornetur, quod
potissimum alicui e presbyterio , aut pastori ipsi,
competit.
II. De disciplina publica leniori.
Si nulla sequitur emendatio, sistitur toti
presbyterio, et admonetur varie, ut peccatum agno-
scat et desistat. Si flectitur, cum admonitione et
consolatione dimittitur: si contumax esse pergit,
conscientia eius clavium potestate ligatur, et a
communione sacrae coenae suspenditur, donec ad
se redeat, moresque corrigat.
In in levioribus delictis ita, in gravioribus
vero, et notoriis peccatis, aliter proceditur. Nempe
citato peccatori ad pastorem et presbyterium, quo-
ties opus est, peccatum exaggeratur. Si gravi -
tatem agnoscit, et intra se confusus vere dolet,
erigitur in veniae spem, Act. III. 17. 18. 19. certis
tamen conditionibus. Nimirum.
Primo, ut aliquandiu in poenitentia vera (deum
peccata deprecando, carnem mortiticando, vitaeque