Ordo ecclesiasticus in unitate fratrum Bohemorum.
289
Visitationes instituuntur ita, ut semel anno
ecclesia quaevis lustretur, quod usitate verno,
aestivo autem, autumnalive tempore fit, necessitate
autem exigente (ut si pastor ecclesiae praesentandus,
aut scandalo cuipiam obviam eundum) etiam hieme.
Si non sufficiant visitatores eodem anno ecclesiis
omnibus, differuntur sequentem in annum eae, in
quibus urgentis necessitatis minus observatur.
Incumbit vero cura haec episcopis proprie,
ut per suam dioecesin quisque cum consenioribus
collegis ecclesias visitet. Quodsi legalibus pro-
hibeatur impedimentis, conseniores mittit, aposto-
lico exemplo 1. Thess. III. 1. 2. Assumi quoque
solent e vicinia pastores, unus et alter, ad maiorem
populi, pastorum concordiam spectantis, de omni-
bus quae hic fiunt, fiduciam. Pastor vero visitandus
mature commonefieri solet.
Operae visitatorum quaedam sunt ordinariae,
aliae extraordinariae.
Ordinariae vel privatim cum certis personis;
vel publicae in toto coetu, expediendae.
Quam primum enim visitatores locum attingunt
(vel ante meridiem sabbati die) mox.
1. Pastorem ipsum seorsim sciscitantur, quo-
modo se ecclesiae suae res habeant? quid ex-
pediendum maxime veniat? Tum inquirunt in
eum ipsum, sitne servus fidelis et operarius in-
confusibilis? 2. Tim. II. 15. quam attendat lectioni,
exhortationi, doctrinae? 1. Tim. IV. 13. quam
praeeat pietatis exemplo? Ib. v. 12. Tum quo-
modo vitam sustentet? Quomodo al umnos unitatis
educet? Qualem se eorum quisque exhibeat?
quomodo obediat? quomodo proficiat? Postea in
populum, crescat ne an decrescat grex. (iubentque
sibi catalogum exhiberi.) Habeatne aliquos scan-
dalosos, quibus remedii aliquid esset adhibendum ?
presbyteri et presbyterae, eleemosynariique, quo-
modo officium faciant?
2. Accersuntur pastoris adiutores et alumni
(ministri, diaconi, acoluthi) interroganturque, an
proposito sanctificationis suae perstent? quomodo
in pietatis studio progrediantur ? quomodo con-
cordiam fraternamque dilectionem colant? Colos.
IV. 8. quomodo a pastore tractentur? annon
damnosum aliquem patiantur defectum? quantum
temporis ad studia sibi concedatur? et quomodo
id impendant? quid per id tempus unusquisque
egerit? (Solet enim a visitatoribus quandoque tam
pastori, quam contubernio eius auctores legendi
subministrari, id igitur an, et quo cum fructu sit
factum, inquiritur, et aliud quid evolvendum, de-
scribendum, peragendum, iniungitur.)
3. Tum advocantur presbyteri, quibus ab-
sentium seniorum et ecclesiarum nomine salute
nunciata, quaestio fit de pastore. Quomodo officium
faciat? an verbo et opere aedificet? an non per
ipsum aut aliquem domesticorum eius, aliquid
Sehling, Kirchenordnungen. IV.
suboriatur scandali? denique, utrum aliquid
notent publice expediendum, quod totius ecclesiae
intersit?
4. Presbyteras quoque accersitas alloquuntur,
quomodo munere suo, iunioribus sororibus atten-
dendo, fungantur? an non intercedant inter aliquas
odia, invidiae, dissidia, calumniae, luxus vestia-
rius, etc.
5. Solent. etiam revideri (vel praesentibus
aedituis et presbyteris) inventaria supellectilis do-
mesticae; aedificia itemque, an non pessum ire
sinatur aliquid?
6. Ubi magistratus cum coetu est consentiens,
hunc quoque visitatores salutant, et, an pastore
suo sit contentus cognoscunt.
Publicae autem visitatorum operae, in ecclesia,
sunt, 1. Verbi dei praedicatione ad amoris dei
ardorem inflammare ; 2. sacrae coenae administra-
tione omnes in fide et caritate Christi confirmare;
3. exhortationibusque variis pro ratione status, ad
facienda alacriter posthac officia, excitare.
Extraordinarii visitatorum labores, aliquando
tantum intervenientes, sunt: vel reconciliatio dis-
sidentium, cui pastor non sufficiebat (ut si inter
coetum et pastorem aut magistratum, litis aliquid
intercedat) vel initiatio novelli ministri (de qua
ceremonia supra cap. XI.) vel introductio novi
pastoris ; vel ordinatio presbyterorum; vel denique
templi dedicatio.
I. Presbyterorum politicorum ordi-
natio.
Presbyterorum ordinatio, quum opus est, hoc
ritu peragitur. Iubentur ante concionem vesper-
tinam mature se sistere omnes viri, ibique prae-
missa a visitatoribus admonitione, eligunt liberis
votis quos munere illo dignos existimant. Pluri-
bus itaque votis designati, vespertina concione
finita a. visitatore evocantur, illisque officia muneris
huius (toto auscultante coetu) praeleguntur; illi vero
voce et stipulata manu antistitibus unitatis, pastori,
ecclesiaeque suae, fidem et diligentiam obstringunt.
Atque ut in templo quoque inspectorum munere
fungi possint, peculiari etiam sessionis loco (ad
commodiorem populi intuitum) cohonestantur.
Similiter proceditur cum eliguntur presbyterae;
excepto, quod solo foemineo sexu praesente res
peragitur.
II. Templi dedicatio.
Templorum dedicatio, seu consecratio, apud
nos hoc fit modo.
' 1. Congregata ecclesia, praemissoque sacro
cantu, declarat visitator, cui fini domus haec ex-
aedificata sit? nempe ut sit Bethel, domus dei, et
37