Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0306
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
288

Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.

testamenta, chirographos (verbo ad ulla politica)
commodando.
Minores, pueri et acoluthi, sustinent hebdo-
madatim examen, quid egerint, quid didicerint,
quam decore in omnibus se gesserint. Annuatim
vero omnium domesticorum officiorum renovatio
fieri solet, circa anni primordia; nonsolum quia
personae mutari, et ab alio pastore ad alium (pro
necessitate) transferri, solent, sed etiam ut red-
integratio fiat ordinis boni, in omnibusque amor
et obsequium eius conscientiaeque studium ex-
citetur. Atque hic etiam ratio reddi solet, quem
auctorem quis eo anno et quanto cum fructu
evoluit; novumque aliquod pensum anno sequenti
datur.
Tandem unitatis institutum est, nequis pasto-
rum aut adiutorum suorum absque necessitate, et
quantum fieri potest senioris sui consensu, per-
egre proficiscatur, et quum proficiscitur, ne alibi
quam in fratrum domibus (nisi ubi desint) di-
vertat, et pernoctet. Hic enim excipi, et pro re
nata tractari solent. Paraeneses vero sive ad
preces privatas, sive ad populum e suggestu,
hospitum corolla sunt ad contestandam et stabilien-
dam doctrinae et animorum harmoniam, ut hac
etiam re primitivae ecclesiae vestigia premantur,
Act. XIII. 15.
Cap. V.
De ordine domestico auditorum.
Non se solos fratrum ministri ordine bono
continent, sed auditoribus quoque fidei suae com-
missis, idem per domos suas imitandi auctores
sunt, nempe.
1. Ut quemadmodum vocavit unumquemque
deus, constituitque, sive patrem vel matremfamilias,
sive liberum, sive servum, ita quisque stationem
suam in timore dei tueatur, 1. Cor. VII. 20,
Ephes. IV. 1.
2. Ut cultui divino vacent omnes, matutinis,
meridianis, vespertinisque horis, ante et post
cibum , deum invocando, hymnos cantando, sacra
legendo, 1. Tim. II. 1. et IV. 5. Deut. VIII. 10.
3. Coetus sacros ne deserant sed diligenter
frequentent, suosque secum ducant, Hebr. X. 25.
4. Liberos et famulitium in religione pie in-
stituant, diebus dominicis potissimum, quantum
quis e concionibus sacris observarit, sub prandii
et coenae tempus diligenter exigendo, Deut. VI. 7.
Ephes. VI. 4.
5. Patres-et matres-familias ut studeant suis
bono praeire exemplo, ■ eosque ad imitationem
adigant.
6. Mundanas dissolutiones, ebrietatem, choreas,
peierationes, sermones turpes, aleam, et similia nec
intra domos ferant, nec suis alibi permittant.

7. Operis debitis suos famulos et liberos quotidie
exerceant, otiaque, ut adolescentiae venenum,
fugere faciant.
8. Pietatis, iuxta moralem legem, omnes sint
observantissimi.
9. Patresfamilias per cauponas et popinas ne
divagentur; otio, potationibus, lusibus, tempus ne
terant; neque noctu domo absint, sed rebus suis
intenti, super suos etiam excubias agant.
10. Victum quaerendi rationes illaudatas et
suspectas ut fugiant: foenerationibus et usuris
omnino abstinentes, propter interminationes dei,
concurrentesque varias iniquitates, 1. Thess. IV. 6.
Exod. XXII. 25. Psal. XV. 5.
11. Ad tribunalia ne quis facile se proripiat,
sed intervenientes dissensiones amice potius inter
fidei consortes ut componantur; sive in presby-
terio, sive per delectos arbitros.
12. Observatum id quoque fuit a maioribus,
ut tam abeuntes peregre negotiorum causa, quam
migrantes ad habitandum alio, pastoribus id in-
dicarent, preces ecclesiae pro se peterent, testi-
moniumque ad alios pastores sumerent, ut si
alicubi consilio, instructione, ministerio, opus, fides
certius constaret. Ordinis enim gratia nec audi-
tores ad aliorum pastorum ministeria se conferre,
nec pastores alienis auditoribus ministrare, debent,
ne inordinata ista licentia in abusum, et disciplinae
detrimentum, abeat.
Cuiusmodi piis institutis adsuetus populus, non
invitus intra hos se continet cancellos. Si quid
vero exorbitationis intercurrit, per admonitiones
sedulas redigitur in ordinem, 1. Ioann. IV. 6.
2. Cor. VII. 15. 1. Cor. XVI. 16. et 2. Cor. II. 9.
Cap. VI.
De visitationibus.
Certum est, nullum vel exquisite institutum
ordinem sine attenta inspectione durare posse,
Ephes. IV. 16. Heb. XII. 13. Eo enim fine
magister suos discipulos, paterfamilias operarios,
imperator milites, subinde intervisit et spectat;
quia impossibile est, sine adhortationibus, de-
hortationibusque, in officio retineri homines. At-
que hac de causa in fratrum unitate, nonsolum
inspectio pastorum in auditores, ut iam dictum,
sed et inspectio episcoporum in pastores ipsos,
totasque ecclesias, introducta est, apostolorum
scilicet exemplo, qui quas fundarant ecclesias,
easdem visitando confirmabant, Act. XIV. 21. 22.
et XV. 36. 41. De visitationibus igitur eccle-
siarum, dicendum,
1. Quando institui soleant?
2. A quo peragi ?
3. Quae sint visitatorum expeditiones ?
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften