Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0363
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Pia ordinatio caeremoniarum 1535.

suam esse iustitiam et vitam aeternam ; murmura
vero illa horarum canonicarum et lougas simulatas-
que preces esse fatigationes corporum et vexa-
tiones conscientiarum.
Deinde nihil canant aut legant publice, quod
non sit ex sacra acceptum scriptura, id est ex
veteri et novo testamento, ne sub specie nominis
dei nomen dei blasphement contra secundum prae-
ceptum: Non assumes nomen domini dei tui in-
vanum, non enim erit impunitus, qui hoc fecerit,
ne rursum puniamur» a deo horrenda animi caeci-
tate, ut antehac. Iccirco abstinebunt a cantu et
collectis, quae sapiunt invocationem sanctorum et
iustitias humanas, quasi nostris operibus mereamur
remissionem peccatorum et vitam aeternam , quae
est impietas et abnegatio misericordiae dei patris
et sanguinis domini nostri Jesu Christi, blasphemia
in evangelium gloriae dei et turpis ignorantia
baptismi nostri. Gloriamur, nos esse fideles, non
turcas, sed ubi est fides nostra? Fidere nostris
iusticiis, non est fidere sola dei bonitate in Christo,
sed est proprie, habere deos alienos, contra primum
praeceptum, ut simus athei et impii, sine deo in
hoc mundo, omnia tentantes quasi varios dei cultus
sine verbo dei, sine mandato dei, sine fide, sine
fiducia in deum, breviter sine deo. An non hic
merito obsistit ecclesia sancta, sponsa Christi, cum
Paulo dicens: Ergo scilicet Christus gratis mortuus
est? Et rursus: Ignorantiam dei quidam habent.
Item: Volentes, ut Judei, suam statuere iustitiam,
iustitiae dei non sunt subiecti. Justitia autem dei,
id est, quando iustificamur a deo, est per fidem
sanguinis Christi etc. Quis enim nunc revelata
veritate feret has et similes blasphemias in collectis
quibusdam: Deus, qui nos hodierna die solemni-
tate Beati Georgii, Blasii etc. laetificas, concede
propicius, ut eius meritis et intercessione a peccatis
omnibus absolvamur et vitam consequamur aeter-
nam? Hoc scilicet est, petere patrem in nomine
Jesu, quemadmodum ipse iussit? Haec scilicet
est oratio fidei, quemadmodum oratio debet esse
fidei, nisi turca sis? Et tamen post istas blas-
phemias audemus addere: Per dominum nostrum
Jesum Christum etc.
Quanto sinceriores et sanctiores sunt orationes,
quas collectas nunc vocamus, quas pii episcopi et
ecclesiarum pastores olim fecerunt, quae adhuc
apud nos sunt collectae de tempore, ut vocantur,
in quibus sola misericordia patris imploratur per
Jesum Christum, dominum nostrum, quamadmodum
ipse promisit: Si quid petieritis patrem in nomine
meo, hoc faciam. Sic et sincerior fere est ille
cantus, qui vocatur de tempore. Nam fere semper
habet manifesta verba ex psalmis, prophetis, novo
testamento, aut historia sacra bibliorum, id quod
pius homo facile videbit. De sanctis autem raro
aliquid sinceri canitur, nisi sit, ut dixi, ex sacra
Sehling, Kirchenordnungen. IV.


345
scriptura, id quod tamen saepe impie detorquetur
pro iusticiis humanis in alienum sensum.
Hic facile iudicabit fidelis homo qui vel norit,
quid articuli nostrae fidei sibi velint: Credo in deum
patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae,
et in Jesum Christum, filium eius unicum, domi-
num nostrum, qui conceptus est etc., siquidem
credimus nos christiani remissionem peccatorum,
ut fatemur in articulis fidei, per Christum, pro
nobis conceptum, natum, passum, mortuum et
glorificatum, quemadmodum et ipse misit nos in-
vocare patrem: Remitte nobis debita nostra. Hic
unus articulus, qui est remissio peccatorum per
Christum, si vere creditur, confundit et subvertit
totum papatum et omnem monachatum, ut nunc
est, et omnes iusticias humanas virorum et
mulierum, id quod est regnum antichristi, tantum
abest, ut hoc articulo credito non posset fidelis
homo, etiam si sutor sit, non diiudicare cantus et
verba fidei adversa, modo linguam intelligat, qua
canitur. Quod autem pharisaicis opinionibus occu-
pati, multi diiudicare non possunt aut non volunt,
certissimum signum est, eos defecisse a fide et
baptismo Christi sub nomine tantum fidei christia-
nae, quemadmodum Paulus ad Timotheum, ubi
dixerat de honesto coniugio episcoporum et dia-
conorum (qui longe aliud tunc erant quam nunc),
subdit eodem contextu prophetiam de futuris
erroribus et blasphemiis antichristianis, dicens,
quod quidam deficient a fide credentes spiritibus
erroris et doctrinis demoniorum, docentium men-
dacia, in hypocrisi, id est, sub specie pietatis et
religionis, et habentium conscientiam cauterizatam,
id est, turpi cauterio inustam; sunt enim alligati
corde ad opera et statuta humana, sperantes in
talibus esse salutem, quae gloria soli debetur
Christo. Non enim, ut ait Petrus in actis aposto-
lorum aliud nomen sub coelo datum est hominibus,
in quo nos oportet salvos fieri. Accedant mille
alia nomina, nihil hic sunt.
Audis exclusivam illam particulam, de qua
nunc ineptuli disputant, num sola fide iustificemur,
ignorantes quid vel vocabulum fides significet, ne
dubites eos a fide defecisse. Siquidem fides sive
fiducia illa christiana apprehendit Christum in
conscientia coram deo, et in Christo patrem, et
aliam iusticiam coram deo non novit nisi Christum,
hic est deus et homo, mediator inter deum et
hominem, qui sedet ad dexteram patris et inter-
pellat pro nobis, non est in alio salus, non aliud
nomen sub coelo datum est hominibus, in quo
nos oporteat salvos fieri, etiamsi nomines legem
dei, tantum abest, ut nomina legum humanarum
et exeogitati cultus hic aliquid possint. Omnes
homines, ut turcae, iudei et impii contemptores
et ventris servi apud nos, multa dicere possunt
de deo, quae et diabolus credit, nempe, quod
44
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften