Statuta synodica. 1574.
491
II.
Pastores attendant, ut idonei eligantur dia-
coni ecclesiae et pauperum, et ut iidem jure-
jurando fidem suam ecclesiae vel pauperibus, juxta
ordinationem ecclesiasticam obstringant, et quot-
annis, praesente magistratu et pastore, rationem
reddant.
III.
Superintendens, juxta ordinationem eccle-
siasticam, visitationem in qualibet civitate et prae-
fectura, tertio vel quarto quovis anno, repetat,
rationes ecclesiarum et pauperum, item reditus
pastorum et custodum cognoscat; quod deest, ope
magistratus, aut illustrissimi principis, corrigere
studeat.
IV.
Pastores in pagis scribant quotannis catalogos,
quid diaconi nomine ecclesiae accipiant, et ad
ejus usus expendant, dentque operam, ut diaconi
quotannis ecclesiae reditus fideliter exigant.
V.
Similiter pastores et custodes quotannis scri-
bant sua registra, de omnibus suis reditibus ordi-
nariis, et eapropter pastores deponant apud eccle-
sias, penes quas et relinquant juxta inventarium
omnia, quae ad eas pertinent.
VI.
Si qui defectus incidunt, quod vel de rediti-
bus aut fundis detrahitur aliquid, vel aedes
ruinosae sunt, pastor primo de eo interpellet dia-
conos et paroecianos, rogitans, ut sponte faciant,
quod par est. Quod si non fiat, imploret magi-
stratus auxilium, qui, si etiam cessat, referat rem
ad superintendentem, qui aut consilium dabit, aut
pastorem ad illustrissimum principem remittet. In
Rugia pastores suo sumptu domos paroeciales con-
servant et extruunt.
VII.
Advigilent etiam pastores, ne structuram ec-
clesiae diaconi negligant, sed in templis aram, cum
ornatu suo, suggestum, baptisterium, sedilia, et
omnia honeste et decenter conservent, et coemi-
teria honeste muniri curent.
VIII.
Pastores in pagis, aut eorum viduae, disce-
dentes ab ecclesiis, nec sepes diruant, nec fimum
aut pabulum abalienent, donando aut vendendo
aliis, sed ea (ne quid agris detrimenti accidat,)
successori relinquant, qui tamen pretium pro eis
solvet, quod diaconi ejus ecclesiae, cum duobus
pastoribus in vicinia, aequum esse putarint.
Octavum caput.
De praepositis et provisoribus synodi.
I.
Ut conservetur disciplina ecclesiastica, et
ministri ecclesiae quolibet loco retineantur in officio,
superintendens in quavis synodo, juxta ordinationem
ecclesiasticam, constituat praepositos seu provisores
synodi, qui fideliter statuta synodi promoveant, et
attendant, ut omnes ecclesiae ministri, in doctrina,
officio et moribus vitae, pie et rite se gerant,
juxta normam ordinationis ecclesiasticae et agendae;
si quis contra faciat, ad superintendentem referant.
II.
Si quae incidunt dissidia, aut delicta pastorum,
vel custodum, praepositi et provisores vocent. ad
se partes, et controversias componere, vel de-
linquentes corrigere studeant, pro modo delicti
reservata poena synodi. Si causa gravior sit,
perscribant rem omnem sumptu partium ad super-
intendentem.
III.
Provisores cistam, acta, statuta, et registra
synodi custodiant, mature procurent necessaria ad
mensam synodi, et sumptus, factos a synodo et
superintendente, dissolvant.
IV.
A novis pastoribus, more majorum, juxta
ordinationem ecclesiasticam, pro introitu exigant,
quod quovis loco, consensu superintendentis et
synodi, constitutum est, similiter et ab aliis mini-
stris ecclesiae.
V.
Colligant quotannis reditus synodi, si qui ex-
tant. Item contributiones fratrum ad mensam, et
mulctas a superintendente et synodo delinquenti-
bus ecclesiae ministris irrogatas.
VI.
Reddant etiam rationem superintendenti, prae-
sentibus aliquot senioribus, de omnibus acceptis
et expensis.
VII.
Pastoribus et custodibus aequum est reddi a
diaconis ecclesiae sumptus, quos in synodo fecerunt,
qua in re patroni et magistratus eos adjuvabunt.
Sedulo autem attendat superintendens, ne immo-
dice sumptus fiant.
VIII.
Pastores et custodes, qui a synodo contuma-
citer absunt, vel causas fictas vel frivolas absentiae
suae praetendunt, ut examen doctrinae aut cen-
62*