Leges, praepositis ecclesiarum praescriptae. 1591.
493
sciplinae, in ecclesia, juxta dei verbum, publi-
catos, ordinationem ecclesiasticam, et decreta visi-
tationis publicae.
II.
Ordinationem et agenda a singulis quibus
inspector datus, in omnibus ex aequo servari curabit,
nemini concedens, ut vel omittat aliquid temere,
vel suo libitu immutet.
Si quos vel palam refragantes, vel alioquin
adversantes, negligentesque repererit, eos, sine
ulla dissimulatione, et personarum respectu, tem-
pestive redarguet, certa pecunise mulcta, seu alia
quapiam gravi poena constituta, si deinceps simi-
liter fecerint. Quod si hanc etiam spreverint,
superintendentis et consistorii judicio ab officio
removebuntur. Ipse praepositus: si in hoc officium
suum non fecerit consistorii censurae obnoxius erit.
III.
Praepositus omnes suae inspectionis pastores,
et custodes, bis in anno ad synodum convocabit,
nulla, nisi vera et legitima causa, hujus omittendi,
admissa. Absentes temere, singulis vicibus dimidio
thalero mulctabit; si qui spreta poena hac leviori,
iterum atque iterum abfuerint, eos in quadruplum
puniet.
Pastores congregatos, in certis locis, de qui-
bus eos synodo proxima praecedente praemoverit,
accurate examinabit, iussos singulos praepositiones
testimoniis scripturae firmare, nescios et tardos,
quoties enormiter ignoravit, octo solidis sundensi-
bus mulctabit, qui in synodi fiscum inferentur.
Vandalorum concionatores, si qui sunt, eadem, quae
latine vel germanice norunt etiam vandalice eloqui
jubebit, iussis in eos animadvertere, qui linguam
recte tenent.
Cum doctioribus interdum argumentis dia-
lecticis aget, motis et explicatis contrariis, quae
pugnare videntur.
IV.
Ad haec, in qualibet synodo praepositus unum
atque alterum caput publicae ordinationis atque
agendae coram pastoribus palam praelegi et evolvi
curabit, nimirum, ut fratres in omnibus sacri
ministerii partibus ad illa sese componere discant,
et si quid dubii incidat, inde petere, quo se
possint explicare. Quapropter etiam quilibet,
pastor librum ordinationis proprium habebit, quo
in synodis uti possit.
V.
Synodo in oppido peracta, sedulo prospiciet
praepositus, ne a pastoribus quid fiat, propter quod
cum ipsi, tum ministerium male audiat. Itaque
cibo in communi mensa sumpto quisque ad sua
se statim recipiat. Si qui in oppido praeter
causam haerentes, vel helluati fuerint, vel aliud
quid indecenter fecerint, synodi poenam ferent.
Idem fiet, si aliis etiam temporibus in oppidis
commiserint, quod censura dignum sit.
VI.
Praepositus insuper quotannis in vere singulas
suas ecclesias ipse inviset, idque ipsorum pastorum
sumptu, et tunc inspectis quolibet loco, quae in
generali visitatione sunt ordinata, diligentissime
explorabit, num ea omnia a pastoribus et custodi-
bus rite serventur; sin minus, servari adhuc serio
jubebit, addita poena adversus cessatores, qui
tandem, si petulantes esse non desierint, con-
sistorii cognitione interveniente, ab officio remove-
buntur.
Si patronos ecclesiarum, vel alios etiam, qui-
cunque illi sint, cognoverit ea non facere, quae
visitatio jussit, illos vel ipse de omissione inter-
pellabit, vel ad superiorem magistratum, quovis
loco ad illustrissimo principe constitutum, referet.
Eodem tempore de profectu juniorum in cat-
echismo apud pastores inquiret, et, si necesse esse
putaverit, convocatos pueros ipse audiet, castigata
pastorum negligentia, si quam in eis deprehen-
derit.
Rationum etiam libros, quos pastores recte
descriptos tunc exhibebunt, inspiciet et examina-
bit, addita in calce manus suae subscriptione, si
integra res fuerit.
VII.
Praepositus non sinet quemquam ullo in loco
suae inspectionis ecclesiae ministerium adire, nisi
ipse eum superintendentis jussu instituerit. Si
qui, seu civitatum magistratus, seu nobiles eccle-
siarum patroni institutionem admittere nolint, ipse
pastores sacra facere prohibebit, donec ad illustrissi-
mum principem ea de re perscriptum fuerit. De
novis pastoribus, qui contra faciunt, ad super-
intendentem mature referet.
VIII.
In matrimonialibus cautus sit, ordinationem
ecclesiasticam stricte servet et in gradibus pro-
hibitis nullos omnino, quicunque etiam sint, copu-
iari permittet, idem, ut caeteri pastores faciant,
sedulo prospiciet.
IX.
Anni gratiae, quo viduis et orphanis com-
modatur, accuratam rationem habebit. Simul igi-
tur atque defunctus est alicubi pastor, ad illum
sese locum conferet, et, convocatis pastoribus
vicinis, jubebit eos sacrum ministerium in orphana