Homberger Kirchenordnung 1526
ac d cui soli gloria est reddenda, miserere Caesaris
nostri et omnium regum ac principium ac magi-
stratuum orbis terrae, illustra eos lumine tuo, et fac
ut iuxta verbum tuum praesint populis tuis, ad
idque eos pertrahe vinculis sanctitatis ac veritatis
tuae ut conterantur universae impietates, quae a
multis fuere seculis, augeaturque populus tuus, et
tu solus regnes in omnibus gentibus. Caeterum
Principem nostrum, et omnes, quos iam ad te at-
traxisti, fecistique aeternae veritatis tuae parti-
cipes, in ea sic confirma, ut nunquam in ea defi-
ciant, sed verus eorum zelus augeatur de die in
diem. Perfice in eis Domine, quae coepisti spiritu
tuo, et suscita in eis spiritum per e omnipotentiam
manus tuae, sicut suscitasti spiritum servorum
tuorum Danielis, Josaphat, Ezechiae et Josiae,
terrorem autem et reverentiam eorum immitte
super omnes hostes veritatis tuae, ut erubescant
et conturbentur valde velociter, nosque in gloriam
regni tui magnificemus nomen sanctum tuum. Et
tu, o pater noster, ne deseras nos, et ne sinas nos
libertate, qua nos ditasti, abuti in carnis occasio-
nem, nec a pietate deficere, ne denuo pristinis er-
roribus ac tenebris involvamur, sed dona, ut vi-
deamus semper victricem manum tuam super ho-
stes tuos, ac nos et omnem terram tuo spiritu regi,
teque solum ubique regnare per Dominum nostrum
Jesum Christum etc.
De confessione
cap. 6 33
[33] Nemo quenquam ad confessionem illam
peccatorum, sine Dei eloquiorum auctoritate in-
troductam, compellere, ut hactenus, audeat. Nimi-
rum hae solae sunt peccatorum gratae confessiones.
Primum, si quis iuxta f Ps. 31 [= 32,5]34 suam in-
iustitiam adversum se Domino confitetur. Item
dum quis fidelis non se negat peccatorem, sed id
vere et ex animo etiam g coram tota ecclesia con-
fitetur. Proinde laudamus publicam confessionem,
quae in coenae Dominicae initio fieri consuevit,
d et e + spiritum f in Christo ('xta’
als Abkürzung für 'Christo’ gelesen, vgl. C)
33 Vgl. zur? Literatur E. Roth, Die Privatbeichte und
Schlüsselgewalt in der Theologie der Reformatoren,
modo lingua vulgi distincte et ab omnibus simul
fiat. Item si quis in peccato deprehensus non de-
clinat os suum in verba malitiae ad excusandas ex-
cusationesh in peccatis, Ps. 140 [= 141,4]. Item,
dum si aliqui fratrum se invicem offenderunt, iuxta
Jacobum, suae epistolae cap. 5 (16), confitentur al-
terutrum ipsa sua peccata, quibus alter alterum
offendit. Item dum si quis venit ad episcopum aut
aliquem pium fratrem, in genere confitens peccata
sua, et petens ab eo consolari verbo Dei, verbum-
que i bonum, quo testificetur a Deo sibi peccata di-
mitti, ut est illud Matth. 9 (2): Confide fili, remittun-
tur tibi peccata tua. [34] In quo genere confessionis
laudamus, si primum frater confitetur incredulita-
tem suam, neglectum verbi sancti ac veritatis in-
quirendae, et abusum Evangelicae veritatis ac li-
bertatis, itemque generatim incredulitatis fructus.
Porro si is, qui confitetur, verbi sancti directione
indiget, hoc quaerat humiliter, et alius id praestet,
quantum a Deo accepit, quo facto dicat: Confide
fili, remittuntur tibi peccata tua [Mt. 9,2] in no-
mine Patris et k Filii et Spiritus sancti.
De ieiuniis
cap. 7
[35] Quia necesse est, ut omnia fidelium opera
sint ex fide, quod, quicquid non est ex fide, pecca-
tum sit Rom. 14 (23), interdicimus universis episco-
pis in virtute Dei, ne quis eorurn dies aliquos ad
ieiunandum ecclesiis praescribant, sed sinant unum-
quemque in divini Spiritus libertate vivere, ut om-
nia secundum verbum Dei atque ex fide faciant.
Admoneant illos ad temperantiam atque1 sobrieta-
tem, et iubeant constanter ex verbo Domini m ut
commessationes atque ebrietates devitent, et in
omnibus vitam Christo dignam vivant, servantes
omnia praecepta Dei, et satis fuerit. Nolumus ut
cuiquam prohibeant ieiunia, sed neque volumus,
ut speciatim praecipiant, quod neutrum eorum eis-
dem liceat. [36] Verum si quae gravis causa seu ne-
cessitas urgeat, liberum est Principi cum aliquo
g et h excursiones i utrumque
k fehlt 1 et m Dei
1952.
34 Zum folgenden vgl. Einleitung S. 13 f.
48