Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0071
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Homberger Kirchenordnung 1526

dividamur a te per Christum D[ominum] etc. Resp.
Amen. Haec de notoriis criminibus.
[79] Caeterum de privatis, quae vel uni, vel pau-
cis nota sunt, ut sunt proximorum iniuriae, usu-
rae occultae, et alia id genus, de quibus Matth. 18
(15) et Luc. 17 (3): Si peccaverit in te frater tuus
etc. sciat fidelium quisque, se hoc Christi verbo
obnoxium, ut si quis ex fratribus aliquid tale aut
contra v aut noscente se admisit, eundem inter se et
ipsum corripiat, cuius admonitionem si contemp-
serit, adhibeat secum duos aut tres, et admoneant
eum, quorum etiam admonitionem si spreverit, in
conventu hebdomadario prius admonito w, tum ad-
vocetur ab ecclesia et admoneatur, ecclesiae ad-
monitionem episcopo proferente, aut mittat eccle-
sia duos aut tres, qui suo nomine eum admoneant,
tandem, si ecclesiam audire noluerit, communione
privetur, et donec resipuerit, vitetur ab fidelibus,
quod sit a Christi grege alienus, et quia praecep-
tum Christi et admonitionem ecclesiae contemsit.
[80] Nolumus autem, ut quispiam excommunice-
tur pro causis civilibus, nisi simul crimina interve-
nerint. Tum enim excommunicandi essent pro
criminibus ipsis. Si quid autem inter fratres gravis
contentionis pro terrenis exorietur, remittat eos
ecclesia ad christianum magistratum, apud quem
eorum negotia definiantur; non enim convenit, ut
haec in sancta congregatione tractentur.
[81] Diximus paulo ante, nemini fidelium licere
ex verbo Dei x, ut cum excommunicatis habeat con-
suetudinem, quod sic intelligimus, ut nemo cum
eis manducet, aut bibat, aut cum eis veniat ad con-
vivia aut nuptias, aut aliquid negotietur, nisi sit,
quod maxime urgeat, ut audire verbum Dei. Item
si quid illis necessario venditur, aut ab eis emitur,
ut vita necessaria. At tum sic fiat, ut colloquantur
in tempus, et nihil interveniat aliunde consuetu-
dinis. Licebit eos veruntamen commonefacere ad
resipiscentiam. [82] Nullus excommunicatus in
sua pertinacia moriens in fidelium sepulchris con-
datury. Sic aliquando legimus impios non fuisse po-
sitos in sepulchris piorum. Prophetae enim, qui Dei
iussione venerat in Bethel, cadaver non fuit illatum
in sepulchrum patrum suorum, quia non obedivit

voci Domini 3. Reg. 13 [— 1. Kön. 13, 22]. Et im-
piissimi reges Judae, Joram, de quo 2. Paralip. 21
[2. Chr.. 21, 20] et Joas apostata, de quo 2. Par. 24
[2. Chr. 24, 25] propter iniquitates suas non fuere
sepulti in sepulchris regalibus.
[83] Si quis fidelium cum excommunicatis et
scortatoribus sive ebriis, aut alias publice crimino-
sis babet consuetudinem, et admonitus non resipis-
cit, communione privetur, et si episcopi idem faci-
unt, et communione priventur et deponantur.
De absolutione resipiscentium
cap.17
[84] Nemo excommunicatorum ad communio-
nem denuo recipiatur, nisi coram tota ecclesia cog-
noscat peccatum suum, et cunctis nota sit resipis-
centia eius, adsit autem, qui absolvitur, et pecca-
tum suum confiteatur coram tota ecclesia, quod si
prorsus interesse nequit, alium mittat, qui ex ore
eius loquatur, petens suo nomine absolutionem;
deinde ab ecclesia duo aut tres mittantur, qui ad-
moneant eum, ne se sinat horrendis Sathanae la-
queis denuo vinciri. Cum vero est absolvendus, et
ad id consentit ecclesia, eius nomine dicat epi-
scopus:
Hunc N. fratrem nostrum, quem Dei voluntate
ob ebrietatem vel adulterium etc. a nostra com-
munione excluseramus, iam Dei dono resipiscen-
tem in eam denuo recipimus, et in virtute Domini
nostri z Jesu Christi a Sathanae potestate absolvi-
mus, ne ei quicquam nocere praevaleat. Resp.
Amen. Mox dicant psalmum a: Beatus vir, qui timet
Dominum. Deinde oratio haec dicatur ab episcopo:
Benedicimus et laudamus nomen tuum Domine
Deus noster, qui hunc fratrem nostrum N. reduxisti
in ovile tuum, a quo te iubente eundem abiecera-
mus, quique nobis donasti, ut denuo ipsum recepe-
rimus. Confirma hoc Domine, quod per nos de ipso
operatus es, et corrobora eum, et nos, ac universas
ecclesias tuas in veritate tua, ut nunquam deficia-
mus a te per Christum etc. Resp. Amen.
[85] Interdicimus autem universis fidelibus per
nomen Dei, ne ipsis resipiscentibus improperent,

v + se w + episcopo x + licere y condiatur z fehlt a dicat episcopus

55
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften