Homberger Kirchenordnung 1526
tur a Principe, ut eius praecepto episcopi recipian-
tur. [125] Cum autem ecclesiae verbo doctae fue-
rint, et elegerint episcopos suos, sat illis erit, ut a
duobus visitatoribus, si tres adiri nequeunt, ipsa
electio confirmetur, et si ipsi visitatores personali-
ter convenire nequeunt, ut eisdem manus imponant,
rescribant paucis ecclesiae epistolam, qua ostendant
se confirmasse episcopum ab eis electum commit-
tantque illi, ut vocet tres ex vicinioribus episcopis
ad sui episcopi ordinationem. Si ecclesia inutilem
et insincerum episcopum elegerit, deponatur a vi-
sitatoribus, et alium mittant.
[126] Alat quaevis ecclesia episcopum suum,
quod non sit claudendum os bovi trituranti [Dt. 25,
4], sicque illi administret, ut cum sua familia vi-
vere possit, et sicut Paulus iubet, hospitalis esse.
Praeter id autem nihil exigant episcopi pro mini-
steriis privatis. Nullis episcopis quidquam detur,
nisi praesentibus, et actu suo ministerio incum-
bentibus, sicut Paulus dicit: Qui non laborat, non
manducet [2. Th. 3, 10]. Praeterea quisquis eius
modi est nihil minus est quam episcopus.
[127] Episcoporum autem ordinatio, fiat coram
ecclesia per manuum impositionem cum oratione.
[128] Si quis ad episcopatum muneribus pertingere
nititur, abiiciatur, quod voluerit ministerium sanc-
tum pecunia adipisci. [129] Qui ob pauperiem epi-
scopi functionem ambiunt, nullatenus admittantur.
Cibos nimirum non Dei gloriam aut animas quae-
runt. [130] Qui idem cupiunt favore amicorum aut
cognatorum, repellantur, quod rem sanctam pe-
tant medio impio atque profano. Imo proprie non
quaerunt rem sanctam, sed ex ipsa suam gloriam
propriumque bonum.
[131] Si quis pius in verbo sancto exercitatus
docere petit verbum sanctum, non repellatur, a Deo
enim interne mittitur, quod solam Dei gloriam et ani-
marum salutem velit. Hi sunt, qui dum episcopa-
tum cupiunt, bonum opus desiderant. 1. Tim. 3 (1).
[132] Qui ex episcopis, qui hactenus fuerunt, de-
ponuntur et pauperes alantur ab ecclesiis, et iube-
ant diaconis, ut eorum maxime rationem habeant,
praesertim si sunt senes, aut alias infirmi, et ad la-
bores inepti.
[133] Parochiae admodum parvae et omnino vi-
cinae, quae non sufficiunt alere episcopos suos, et
dare, quo hospitales esse possint, uniantur, prae-
sertim cum pro tam multis parochiis, sicut modo
in Hassia sunt, satis episcoporum reperiri non
possint. Specialis autem parochiarum unio Illu-
strissimi Principis voluntati ac dispositioni relin-
quitur.
[134] Qui episcopos electuri sunt, viderint, ut,
quantum fieri potest, iuxta Paulum 1. Tim. 3 (2 ff.)
et ad Tit. 1 (7 ff.) sint sine crimine, unius uxoris
viri, ornati, prudentes, pudici, hospitales, doctores
et fideles dispensatores mysteriorum Dei, non
superbi, non commessatores, non virolenti, non
percussores, non avari, non litigiosi, sed suae do-
mui bene praesidentes, et filios habentes subditos
cum omni castitate, non neophyti, sed probati, et
habentes testimonium bonum, ac potentes exhor-
tari, et eos, qui contradicunt, arguere.
[135] Qui ex episcopis aut mollitie, aut pompa
vestitus, aut suae conversationis levitate ecclesiae,
cui praeest, praebet offendiculum, et admonitus
resipiscere contemnit, ab ecclesia deponatur.
Oportet enim, ut episopi sint aliis in exemplum
vanitatis huius seculi contemnendae atque calcan-
dae. Si vero adulteri, aut scortatores, aut ebriosi,
aut alias criminosi sint, et deponantur et commu-
nione priventur. [136] Nemo in episcopatus func-
tionem a admittatur ac confirmetur, nisi velit per-
manere cum populo etiam pestis ac cuiusvis tribu-
lationis tempore. Et si quis tempore pestis et an-
gustiae ecclesiam suam dimiserit, a sua functione
deponatur et alius eligatur. [137] Cives pii et docti
ac irreprehensibiles, cuiuscunque artis sint, in
episcopos eligi possunt.
[138] Ministri sunt episcopi, ideo principes b, Do-
mini ac magistratus non fiant, quod Dominus di-
xerit apostolis suis: Reges gentium dominantur
eis, non ita erit inter vos [Mk. 10, 41. 42]. [139] Qui
novis aut peregrinis dogmatibus ecclesias sibi com-
missas perturbant, deponantur et communione pri-
ventur.
[140] Nullus episcoporum aut diaconorum eo-
rundem admittatur aut confirmetur, nisi sub con-
a functione
princeps