Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Arend, Sabine [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0586
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Frankfurt

cessaria, qui panem nostrum cum pace comedamus,
qua tua cura et sollicitudine nostri persuasiss[imum]
nobis sit te patrem esse, a quo uno expectanda sint
omnia, depositaw omni fiducia nostri ac creaturarum
omnium, utx in tua unius bonitate ac benevolentia
acquiescamus.
5. Quoniam vero, quandiu vita haec manet, nos mi-
seri peccatores in morte media versamur yac fragi-
lesy adeo sumus, ut perpetuo prolabamur impingen-
tes ad omnia, semperque aberrantes discedimusz a
recto, nobis hac in parte sic esto propitius, ut con-
dones haec delicta omnia, quibus iudicio tuo iustis-
simo nos fecimus obnoxios, eademque condonatione
liberes a morte aeterna, cui nostro merito addicti
sumus. Ergo malum hoc, quod circumferimus, ne
nobis imputes, quemadmodum nos quoque tuo iussu
iniuriarum obliviscimur ac vindictae loco | 15 | bona
omnia nostris inimicis precamur7.
μ6. In posterum denique nos tua virtute fulcias, ne
rursum carnis infirmitate prolapsi te offendamus.
Cumque ea sit nostrarum virium imbecillitas, ut ne

ad momentum quidem temporis perstare valeamus
atque adeo cincti undique crudeliss[imis] hostibus
perpetuam impressionem patiamur a diabolo, mun-
do et carne, quibuscum nobis continuum est bellum,
nos tuo spiritu corrobora et gratiarum tuarum donis
munias, ut possimus constanter perstare adversus
omne genus tentationis inque spirituali hac lucta sic
pergere, ut tandem victoria plena potiti triumphum
agamus in regno tuo una cum duce et capite sum-
moque et unico protectore nostro Domino Iesu
Christo, Amen.
Huic precationi immediate symbolum additur, quo
recitato praecentor statim psalmum incipit, cui de-
inde populus accinit ad finem usque, quo decantato
pastora populum dimittit hac bona imprecatione.
Benedictio populi in discessu, Nume. 6 [24-26]
Dominus vobis benedicat idemque vos tueatur.
Dominus respiciat vos hilari vultu ac misereatur
vestri.
Dominus placatus vultum suum ad vos conver-
tat omnique foelicitate vos beet, Amen. | 16 |

Liturgia coenae Domini

νQuo die vero coena celebratur, orationi praecedenti
haec immediate subiicitur.
Oratio
Atque uti Dominus Iesus non solum una oblatione
corpus suum et sanguinem tibi obtulit in remissio-
nem peccatorumb, sed eadem nobis vult impartiri in
alimoniam vitae aeternae8, ita nos eo favore prose-
quere, ut tuo auxilio possimus syncero corde ac stu-
dio ardenti tantum ab illo beneficium accipere, nem-
pe ut certa fide imbuti participes corporis et san-
guinis ipsius efficiamur, imo vero illo toto et integro
μ Mat 6.
ν Celebratur coena primo quoque Dominico die cuiuslibet
mensis.
w 1555: depositaque.
x Fehlt 1555.
y-y 1555: fragilesque.

perfruamur, qui vere Deus et homo est et simul pa-
nis ille sacrosanctus coelo nobis datus in vitae ali-
moniam, quo deinceps non amplius nobis vivamus,
ut nostro ingenio nimium corrupto et vitiato obtem-
peremus, sed ille solus in nobis vivat atque in vitam
perducat sanctam, beatam et aeternam9. Porro
deinceps facti participes testamenti sui novi atque
aeterni, quod est foedus gratiae, certiss[imum] nobis
id persuasum sit et te patrem nostrum esse bene-
volum, qui nulla peccata aut delicta nobis imputes,
quin etiam uti haeredibus ac filiis dilectissimis ne-
cessaria omnia vitae prospicias atque subministres
cum corpori tum a-| 17 | nimae, quo tibi gratias aga-
z Fehlt 1555.
a 1555: minister.
b 1555: peccatorum nostrorum.

7 Mt 5,43-48.
8 Vgl. Ex 16,1-35.
9 Röm 6,23.

566
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften