Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Arend, Sabine [Oth.]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0588
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Frankfurt

Tametsi porro in nobis multam sentiamus im-
becillitatem cum summa miseria, nempe nos fide
inte-| 20 | gra et solida haudquaquam praeditos, pro-
nos autem ad omnem incredulitatem et dubitatio-
nem de divinis promissis ac socordes nimium in cul-
tu Dei, quibus etiamnum in dies ac fere in horas
recrudescit bellum cum carne et eius desideriis, at-
tamen quando nos tanto favore prosecutus est Do-
minus noster, ut evangelium suum cordibus nostris
insereret, quo contra hanc incredulitatem staremus,
ac desiderium in nobis singulare accenderet, quo va-
lere iussis omnibus affectibus ac desideriis nostrae
voluntatis, iustitiam ipsius et legis eius decreta sec-
taremur, certissime persuasos nos esse oportet nihil
haec vitia nostrae imperfectionis obstare posse, quin
isl pro suis nos agnoscat dignosque habeat ac faciat
participatione spiritualis huius mensae. Neque enim
huc ideo accedimus, ut testemur ullam in nobis
iustitiam aut perfectionem, quin imo vitam nostram
agnoscentes in Christo absconditam inibim quaeren-
dam esse fatemur ac nos ipsos totos in ipsa morte
versari. Discamus itaque sacramenti huius usu ae-
gris animis mederi. Nam ita demum digni erimus
approbante nos Domino nostro, si nos ipsos agno-
scamus ac pertaesi peccatorum et vitiorum nostro-
rum in ipso uno acquiescamus.
Primum itaque verbis illis credamus, quibus Do-
minus Iesus, qui est veritas certissima nunquam fal-
lens, ipse promisit se facturum nos participes cor-
|21| poris et sanguinis sui, quo sic illum totum pos-
sideamus, ut vivat ipse totus in nobis nosque in
ipso11. Quanquam autem nihil hic nisi panem et vi-
num cernamus, non dubium tamen esse debet spi-
ritualiter, hoc est mentibus nostris, re vera exhiberi,

l Fehlt 1555.
m 1555: in ipso uno.
n 1555: animabus.
o-o 1555: Sequitur communio: Accedunt ad mensam ordine
et summa cum reverentia, primo viri, deinde mulieres,
denique duodeni mensae astantes, quibus unus ex minis-
tris primo panem dividit cum his verbis: Panis, quem
frangimus, communicatio est corporis Christi, accipite,
comedite memores corpus Christi, pro vobis esse fractum
[marginal: 1. Cor 10 [16], Matth. 26 [26], 1. Cor. 11
[23-24], Luc. 22 [19]].
Deinde poculum vini iisdem porrigit, dicens: Calix be-

quicquid externis hisce rebus signisque visibilibus
significatur aut portenditur, adeoque Christum ip-
sum esse verum illum panem coelo demissum alendis
ac sustinendis animisn in vitam aeternam, ne igitur
ingrati simus adversus hanc summam atque immen-
sam servatoris nostri bonitatem, qua divitiarum su-
arum thesauros in nos profundit. Etenim cum se no-
bis dat, palam testatur, quicquid ipse possideat, id
universum esse nostrum. Proinde sacramentum hoc
tanquam mnemosynon atque arrabonem mortis
passionumque ipsius omnium excipiamus, ut earum
dignitas nobis ad iustitiam imputetur, non secus ac
si nos eadem passi essemus aut patiendo potuisse-
mus satisfacere. Ne porro deinceps tam male salutis
nostrae consulti simus, ut tam amanter invitantem
suo verbo Dominum fastidientes respuamus, sed
imo munificentiam ipsius ita amplectamur et magni
faciamus, ut nos totos illi ex animo dedamus, quo se
dignos protinus faciat, itaque sursum cordibus et
animis evehamur in coelum, ubi agit et regnat Iesus
Christus in gloria Patris, unde etiam ipsum expec-
tamus redemptorem | 22 | ac liberatorem. Neque vero
in externis symbolorum rebus haereamus, quas vi-
demus et gustamus, terrenae siquidem sunt et cor-
ruptioni obnoxiae. Haudquaquam igitur aut pani
immistus vel inclusus aut vino immersus est putan-
dus, ut ibi quaeratur, sed tum demum illum asse-
quemur totamque ipsius substantiam participan-
dam in vitae aeternae alimoniam, ubi supra terrena
omnia evecti coelos quoque ipsos animis fide imbu-
tis superabimus in regnum Dei penetrantes, ubi ipse
iam habitat.
oHic minister primum defrangit administro suo pa-
nem et calicem porrigit atque ab eo vicissim accipit.

nedictionis, cui benedicimus communicatio est sanguinis
Christi, qui pro vobis est fusus in remissionem peccato-
rum [marginal: 1. Cor. 10 [16], 11 [25], Matth. 26
[27-28]].
Interea temporis a tota ecclesia decantantur psalmi gra-
tiarum actionis, interiecta post singulos psalmos recita-
tione alicuius loci e scriptura puta Ioh ca. 6, 13, 14, 15,
16, 17, 18, 19, 20, 21; 1. Co. 10, Exod. 12. Recitat autem
unus ex ministris e suggestu. Postquam omnes commu-
nicarint sequitur gratiarum actio.
11 Joh 6,56.

568
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften