Frankfurt
Liturgia quotidiana
Per hebdomadam habetur etiam mane sdiebus Mar-
tis et Ioviss concio. Quae accedente ministro con-
stitueritt, a Psalmo incipit, quo de-| 25 | cantato ille
invocato spiritu sancto textum sacrum recitat per-
gens, uti supra monuimus, in eodem libro, quem se-
mel enarrandum sumpserit. Post horae spatium con-
cludit precatione ualiqua breviore, prout animus tu-
leritu, deinceps populum benedicens dimittit ad ope-
ras.
Liturgia poenitentiae
Quoniam vero assiduis fere calamitatibus ecclesia
Dei flagellatur ob scelera et peccata, aequiss[imum]
videtur iuxta ac sanctissimum vdie Iovisv preces ce-
lebriores haberi, ad quas tota ecclesia convenit, ut
ad poenitentiam sese comparet.
Concionem claudit hac precatione, postquam sa-
tis coetum commonefecerit irae ac iudicii Dei ac
peccatorum, quibus norit ipsos obnoxios, ob quae sic
ira Dei in eos desaeviat.
Oratio
Deus omnipotens Pater coelestis, agnoscimus et fa-
temur haudquaquam dignos esse nos, qui in coelum
oculos tollamus, ut wtibi pro tribunali sedenti sista-
murw, ac ne tantum quidem de nobis sperare aude-
mus, quod nostras preces exaudias, si nos nostraque
etiam dignissima intueare. Nam conscientia ipsa nos
accusat et peccata, quae | 26 | admisimus, arguunt
nos nostrae impuritatis. Ad haec novimus, quod sis
ipse iudex iustus et verax, qui impios peccatores
haud unquam approbas, ut iustos pronuncies, imo
severissime soleas in eiusmodi praevaricatores le-
gum tuarum animadvertere. Proinde, Domine, cum
vitae nostrae cursum universum intuemur, pudet
certe nosmetipsos nostri adeoque nihil praeter ex-
itium desperabundi expectamus iam quasi in mortis
vortiginibus iactati. At tamen, o Domine Deus,
quandoquidem visum tibi est pro singulari tua cle-
mentia et misericordia inexhausta iubere, ut te in-
vocemus etiam ad inferos demersi atque uti no-
s-s 1555: feriis tertia et quinta.
t Fehlt 1555.
u-u 1555: dominica, praemonita ecclesia, pro quibus orare
debeat. Ac priusquam oratio dominica recitatur, iuben-
tur in silentio singuli apud se orare.
v-v 1555: uno aliquo die (qui nobis servatur feria quinta).
sti13, quo magis peccamus, hoc tua misericordia ma-
gis opus esse, ita etiam vis, ut ad tuam unius cle-
mentiam, quae summa est, confugiamus nec hoc
contentus iussisse, quo magis illicias nos ad te, pro-
missis etiam blandissimis egisti, ne dubium sit nos-
tra vota exauditum iri14 non ullo quidem merito no-
stro, sed per nomen et meritum unius Iesu Christi
Domini nostri, quem nobis dedisti mediatorem et
patronum, praesidio itaque humano penitus omni
destituti hac una fiducia tuae bonitatis solius coram
adsumus, maiestatem tuam suppliciter orantes per
sanctissimum nomen tuum, ut nostri tandem te mi-
sereat.
Primum, Domine, praeter innumera, quae in nos
contulisti beneficia in commune cum caeteris homi-
| 27 | nibus, singularem etiam favorem erga nos mul-
tis in rebus declarasti, adeo, quod minime valeamus
commemorare ac ne cogitatione quidem digne com-
plecti, quae in nos contulisti.
Illud porro magnum in primis merito videri de-
bet, quod dignatus sis tuo evangelio vindicare a dia-
boli servitute, qua premebamur miseri eximensque
abominandis idolorum cultibus et superstitionibus,
quibus immersi irretitique eramus, adduxeris in ple-
nissimam lucem veritatis tuae. At quae nostra est
nimia ingratitudo et incogitantia quasi beneficiorum
immensorumx, quae de tua manu accepimus obliti,
declinavimus ad nostrae carnis desideria fraudantes
(quantum in nobis fuit) maiestatem tuam honore
debito verbumque tuum obedientia digna, sed nec
tuum nomen, uti par erat, celebravimus, quamvis
w-w 1555: nos ipsos tibi sistamus.
x 1555: omnium.
13 Vgl. Ps 130,1.
14 Mt 7,7-11; 21,22; Mk 11,24; Lk 11,9-13.
570