Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Arend, Sabine [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0592
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Frankfurt

Tametsi igitur indigni sumus, qui vel ore hisca-
mus apud tuum tribunal, quo tuam opem in rebus
durissimis imploremus, attamen quia sic visum est
tuae maiestati, ut pro nobis invicem oremus25, te
obsecramus supplices pro fratribus nostris, eiusdem
corporis membris, quos nunc virgis tuis castigas,
iram tuam ab illis averte. Nominatim autem oramus
pro N. N.
Memento, Domine, quod ii tui sunt quoque filii
quemadmodum nos, quorum offensis ne sic irascaris,
ut solitum favorem, benevolentiam, ac misericordi-
am exuas, bnunquam enim facturum promisisti om-
nibus te fidentibusb.
Respice etiam cunctas ecclesias tuas propicius ac
populos omnes, quos variis urges calamitatibus, pe-
| 31 | ste, bello, fame et id genus aliis virgis, ne sinas
Christianum populum interire, tuique nominis glo-
riam et memoriam aboleri in terris. Ne permittas,
ut, cin quibusc nomen tuum invocatum est, ii male
pereant, ac eorum interitu exultantes turcae, bar-
bari, infideles et papistae sacratissimum nomen
tuum blasphement.

Reliqua invenies supra signataRξ26
Qua oratione finita det decantato Psalmod populo
benedicitur, ut supra, et dimittitur.
Hae sunt precationum in liturgiis certae formulae,
quas tamen sequitur minister suo arbitrio, ut tem-
pus fert, et res postulat. Neque enim ulla praescrip-
tione formularum alligandus est spiritus Dei ad eum
verborum numerum, cui non liceat subiicere vel sup-
ponere, si meliora suggerat. eSane Paulus iubet in
ecclesia tacere priorem, si cui ex sedentibus revela-
tum siteο. Hae formulae serviunt tantum rudiori-
bus. Nullius libertati praescribitur. Tantum ne ab ea
ratione discedatur, quam nobis Iesus Christus prae-
scripsit. Spiritus enim Sanctus, qui alioqui tacenti-
bus nobis, atque adeo ignorantibus, quid orare nos
oporteat, non desinit patrem interpellare gemitibus
inenarrabilibus, cumque is apud tribunalia submi-
nistret, quae dicenda sint, non deerit nobis, cum
vera fide coram Deo nos sistemus sensu orationis
excitatiπ. | 32 |

Liturgia baptismi

In baptismo id cavetur in primis, ne alibi quam in
ecclesia ministretur, dum ipsa convenit ad audien-
dum verbum Dei. Omnia enim (inquit aposto-
lusρ) verbo Dei sanctificantur. Quanto igitur magis
sacramenta administrare oportet cum verbo, quo
sine nihil sunt, Siquidem ipse Christus ita etiam
iubet coenam fieri in sui memoriam27, id, quod apo-
stolus praedicare mortem ipsius interpretatur28,
quando autem baptisma instituit, diserte praecipit
praedicare evangelium29 ac proinde non alibi quam
in ecclesia et post concionem verbi Dei habitam
ξ R., Fol. 5.
ο 1. Cor. 4 [1Kor 14,30],
π Matth. 6 [9-13]; Roma. 8; Matth. 10 [20].
ρ 1. Tim. 4 [4-5],
σ * Baptisare oportet, nisi forte incidat occasio talis, cui-
usmodi legimus Actorum 8.

a 1555: ministro.
b-b 1555: quam fore perpetuam omnibus in te fidentibus
promisisti.
c-c 1555: inter quas.

*σ.Quid enim aliud est baptismus quam autoramen-
tum quoddam, quo infans ab ecclesia Christi mem-
brum agnoscitur simulque ipse et signaculum acce-
pit iustitiae, fidei30 ac renovationis per Christum et
toti ecclesiae commendatur?
Adsunt igitur in concione pater etf susceptores,
quos patrinos vocant, si eorum fides ecclesiae tes-
tata est aut parati sunt eam testatam facere. Nam si
hoc nomine potiss[imi] putamus infantes baptizan-
dos, quod foedus Dei cum parentibus ad ipsos etiam
pertineat, quis dubitat parentum saltem alterum

d-d Fehlt 1555.
e-e Fehlt 1555.
f 1555: aut.

24 Siehe oben, S. 565 Anm. λ,.
25 Jak 5,16.
26 Siehe Anm. ξ
27 1Kor 11,24-25.
28 1Kor 11,26.
29 Mt 28,19-20; Mk 16,15-16.
30 Röm 4,11.

572
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften