Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Arend, Sabine [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0603
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
14. Liturgia sacra 1554

memoraculum divinae bonitatis iussissetb. Imo vero
non tanti haec fuerunt pio regi, quin coccasionem
idololatriaec tolleret e populo. Malum (inquit Apo-
stolusμ) de medio vestri tollite et malum odio per-
sequimini. Iam igitur dabunt hoc, credo, boni viri
tollendum omnino, quicquid scandalo esse potest,
non dico impiis (ut iam vulgo quidam responsant se
hoc vel illud, in quo scilicet accusantur, facere, ne
scandalizent quenquam, scilicet mundum), sed piis
adhuc infirmis. Quicquid idolomaniae instrumen-
tum est, quicquid denique falsas opiniones gignit et
stabilit, tollendum est.
νSed singula videamus, quae isti reprehendunt. Pri-
mum est sermo vernaculus pro peregrino institutus.
| 61 | Hoc autem nimis crassum est, pugnat enim cum
expresso verbo Dei. ξQuo si non sunt contenti, quid
aequius quam singulos in ecclesia, quicquid ibi sit
aut dicitur intelligere, quo aedificentur, consolentur,
instituantur? Impium itaque et stultum nimis hoc
fuit, homines si vel orarent vel laudes Deo canerent,
eo uti sermone, quem non intelligerent. οEodem per-
tinet ipse cantus seu modulatio, cui nullus locus esse
debet in ecclesia, nisi ita moderato, ut ab omnibus
intelligi possit; non enim est in ecclesia iubilandum,
sed canendum. πLectionem autem evangeliorum et
epistolarum ecclesia non omisit, sed restituit. Illi
potius omiserunt, qui sic truncatim legerunt, uti vi-
demus in ecclesiis, quae sub papatu sunt adhuc fieri.
Iam haec ecclesia et si quae sunt aliae reformatae,
evangeliorum et epistolarum, imo totius sacri libri
scripturas omnes ordine populo praelegunt et expo-
nunt. Id quam sit ecclesiae utilius, quam, quod fieri
solebat, est facile intelligere, qui iudicium syncerum
sine ullo affectu attulerit. Et siquis historias legerit,
facile intelliget hunc morem fuisse in priore ecclesia
servatum, quamdiu viguit cum prophetia linguarum
donum. Tandem his cessantibus et eruditione foe-
μ 1. Cor. 5 [2]; Rom. 12 [9.21],
ν 1555: Sermo vernaculus.
ξ 1. Cor. 14.
ο 1555: Cantus.
π 1555: Lectio evangel. et epist.
ρ 1555: Preces.

data a barbaris coepit hic usus frustulatim recitandi
portiunculas quasdam evangelii cum homiliis. At-
que id tolerabile utcunque fuit, aliquandiu donec ex-
tinctis omnibus his donis pro scri-| 62 | pturis sanctis
legi coeperunt scripta patrum vetustiorum ac deni-
que recentiorum, ut Gregorii et aliorum similium.
pPreces etiam usurpari solitas ab ecclesia Romana
frustra omissas accusant. Nam una oratione, quae
perpetuo repetitur, ea omnia postulantur a Deo,
quae ipse nos petere praecipit42. Orationes, quae ad
sanctos mortuos diriguntur aut in sanctorum nomi-
ne fiunt, non temere Ecclesia reiicit, cum mandatum
habeat in nomine Christi petere et hunc unum me-
diatorem agnoscere atque etiam exemplar vitae pro-
positum sequi et imitari.
σCum porro hac in re et superiore, puta in lectio-
ne scripturarum et in precibus, quam proxime pot-
est simplicitatem apostolorum sequitur, nullius al-
terius ecclesiae morem damnat, tantum nequid us-
quam sit contrarium verbo Dei vel quod dignitatem
Christi mediatoris obfuscare queat. Alioqui in iis ex-
ternis summa est Ecclesiae libertas, nempe ut id se-
quantur omnes episcopi et ministri, quod suae ec-
clesiae maxime expedit ad aedificationem et ad pro-
movendum gloriam Dei. Una hic cautio est, ne su-
perciliose quidquam imperemus ecclesiae putantes
admodum sapereτ. Est enim data autoritas in ec-
clesiam nulli ulla nisi ad aedificationem. Id etiam
cavendum, ne ulli coetui sua libertas eripiatur, quod
fit, si cogitur altera alterius exemplum sequi aliter
quam in Christo. Exemplo | 63 | id fiet clarius, aliqua
ecclesia cantu utitur modesto, non iubilatorio, op-
time et cum exemplo vetustissimae ecclesiae, modo
his modis ea insit moderatio et gravitas, quae deceat
ecclesiam Dei. Alii enim modi decent ecclesiam in
sacris peragendis, ubi cum Deo nobis res est, alii
mensam, ubi voluptati aurium servire licet. Aliam
rursum videas, quae nullo cantu utitur. Hiccine al-
σ 1555: ecclesiarum libertas in externo dei cultu non alli-
gata ullis exemplis.
τ 2. Cor. 10.

b 1555: mandasset.
c-c 1555: omnem occasionem idololatriae prorsus.
42 Mt 6,9-13.

583
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften