Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Arend, Sabine [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0605
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
14. Liturgia sacra 1554

leviter usurpatum a populo vel temere ab aliquo ex-
cogitatum successu autem temporis in superstitio-
nem conversum, id omissum est, uti sunt cereus,
chrisma, oleum, flatus, exorcismi, aquae consecra-
tiom, quae omnia videmus eo fuisse loco et crevisse
numero, ut iam non tantum obfuscaretur, sed fere
obliteraretur ipse baptismus plurisque fierent illa
quam hic. Tota enim vis putabatur in exorcismo,
aquae consecratione, oleo et chrismate. Quae cum
tam crassa sint, nemo, nisi caecus sit aut plane alie-
nus a Deo, non videt fuisse tollenda. Sic olim prae-
gustatio lactis et mellis, vestis alba per octiduum a
baptizatis solita portari et alia his similia iam mox
post apostolorum tempora fuerunt introducta in ec-
clesiam, quae tamen a posteris omissa nemo repre-
hendit. Quo iniquiores sunt, qui ridicula quaedam
nuper usurpata leviter, iam sublata propter graves
causas ab hac sancta ecclesia queruntur. Desino plu-
ribus agere neque enim praesentis est instituti om-
nia diligentius persequi. Cum etenim haec ecclesia
Christi institutum quam proxime sequatur et apo-
stolorum exemplum, cuiusnam fuerit hoc aequitatis
damnare ipsam, quod nolit Christo Deo ac servatore
nostro sapientior videri?
In eucharistiae celebratione non solum multa omis-
sa, sed totam suam missam queruntur abolitam. At
vero ita necesse fuit, cum usque adeo insanisset Ec-
| 67 | clesia Romana, ut praetermissa Christi institu-
tione placitis homuncionum adhaereret, imo totam
Domini nostri Iesu institutionem sic sprevisset, ut
nefario ausu iam non sacramentum populo mini-
straretur, sed idolum panis adorandum obtrudere-
tur. An hoc sacrilegium ullam reverentiam mereba-
tur, ut quicquam illius retineri aut attingi religiosius
(uti nonnullis videtur) deberet? Non hoc dignandum
honore, ut, quidquam inde petitum aut servatum
laudemus. Itaque ecclesia ista cum multis aliis spi-
ω Act. 9 [1-9].
α 1. Cor. 14 [26.40],
m 1555: consecratio, crucis signum in fronte.
n 1555: debent, ne sentiant iram Dei, quemadmodum de
Corinthiis testatur Apost[olus], qui tamen prae istis pa-
pistis religiosiss[imi] possunt videri. Quis ergo dubitet
omnes calamitates regnorum potentiss[imorum] et rerum

ritum Christi secuta sese retulit ad ipsam divinam
institutionem, ut eam, quam simplicissime et fide-
lissime posset, in usum revocaret. Proinde non pos-
sum hic diutius immorari aut tempus terere excu-
sando factum, quod summam laudem meretur
quodque omnes, quotquot Christi esse volunt, se-
dulo imitari debentn.
Proinde hortor et obsecro per viscera misericor-
diae Domini nostri Iesu Christi, quotquot censeri
nomine ipsius velint, reges, principes, episcopos,
pastores et magistratus, quos tangit ulla numinis
Dei reverentia, ne temere ecclesiam istam vel quot-
quot sunt pii fidei eiusdem (adhuc tamen sub ipso-
rum imperio agentes) damnare velint, sed potius hoc
exemplum tanquam sibi a Deo datum diligenter in-
tueantur, ac sibi imitandum atque etiam superan-
dum proponant. | 68 |
Quodsi nondum impetrari potest, saltem
Traianum43 illum Roma[num] Imperatorem imiten-
tur et iras remittant desinantque porro nihil de ipsis
meritam male Christi ecclesiam crudeliter persequi
aut potius Christum ipsum insectari cogitantes,
quam sit difficile ac periculi plenum contra stimu-
lum calcitareω.
Dicendum esset fortasse aliquid de caeteris ce-
remoniis reliquarum liturgiarum coniugii et poeni-
tentiae ac ordinationis ministrorum ecclesiae, nisi ea
essent clariora, quam ut explicatione indigeant, ac
fortasse haec attingentur in aphorismis nostris de
disciplina ecclesiastica. Hoc tantum monuisse satis
sit nihil huius ecclesiae exemplo simpliciter damnari
secus ab aliis usurpatum, nisi id sit contra verbum
Dei. Etenim, uti supra monuimus, in ceremoniis et
rebus externis omnibus summa est ecclesiae libertas,
tantum omnia serviant aedificationi et ordini ac de-
coroα.
Faxit Christus Iesus, ut suo spiritu depulsis
ignorantiae tenebris lux veritatis ita exoriatur, ut
pub[licarum] florentiss[imarum] merito imputari papistis
missificibus et coenae domini profanatoribus, quos aut
ferunt non satis religiose aut etiam impie defendunt.

43 Zur Christenverfolgung unter Kaiser Trajan vgl. Plinius
d. J., Epistolam 10, 96/97, siehe auch Freudenber-
ger, Rudolf, Christenverfolgungen, in: TRE 8, S. 24f.

585
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften