Metadaten

Burkhardt, Stefan [Hrsg.]
Vita Arnoldi archiepiscopi Moguntinensis: die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen; Edition, Übersetzung und Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 2: Regensburg: Schnell + Steiner, 2014

DOI Artikel:
Vita arnoldi archiepiscopi moguntinensis: Die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31469#0053
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
52 Edition und Übersetzung
1. Virum ¹ misericordie, cuius iusticie oblivionem non acceperunt, venerabilem
martirem Christi, Arnoldum archiepiscopum Maguntinum omnium fidelium
posteritati ᵃ intimandum iubente ² caritate suscepimus. Non quia sufficienti preconio
eius nos posse virtutes miseracionesque arbitremur efferre; sed ne ³ vel intra
silencium ipsius vita finisve languesceret vel oblivione prorsus periret ᵇ , aggressi
sumus super tanti novitate negocii verborum nostrorum habenas magistra ⁴ veritate
laxare. Novum quippe tormentorum et nostris temporibus ymmo a seculis
inauditum fuit genus simul cum penis expertus. Verum, antequam nostre obediencie
⁵ manus reverentissimi viri attrectent martirium ᶜ , vite ipsius iacienda sunt
fundamenta tamquam materia; ut ex discipline conversacionis morumque eius
structura novi martirii crescat ⁶ edificacio in templum sanctum Domino.
2. Itaque venerabilis Christi martir Arnoldus pago Maguntino ⁷ ex religiosis nobilibusque
parentibus ⁸ extitit ⁹ oriundus. Qui ab adolescencia sua, bone ¹⁰ artis preclarique
facinoris normam sectatus, nullis incuriarum ¹¹ ineptiis, quibus huiuscemodi
etas solet occupari, animum dedit. Sed ᵈ , tamquam dominici agminis ᵉ
argumentosa ¹² ovis ᶠ , totus ¹³ suspensus in Domino, ad sanctarum scripturarum
capescendam ᵍ doctrinam ipse sedulus anhelabat; meditans prophete vaticinantis
oraculum, quod, qui ¹⁴ docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et quia ¹⁵
sciencia et prudencia custodiunt rectorum salutem et protegunt gradientes simpli-
a) Jf; prosteritati W. b) Jf; perierent W. c) Jf; martirum W. d) Jf; se W.
e) folgt sed W. f) apis F Jf. g) capessendam Jf.
1 Ecclus. 44,10–15: sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt; hierauf aufbauend
die wohl in der Vita zitierte Lesung am Fest der Heiligen Johannes und Paulus (26.6.).
2 Bernhard v. Clairvaux, Sermones super Cantica Canticorum, Nr. 50,5 (ed. J. Leclercq/H. M.
Rochais, Bernardi opera 2, S. 81, Z. 14): caritate iubente.
3 Sallust, De coniuratione Catilinae, 1,1: ne vitam silentio transeant.
4 Bernhard v. Clairvaux, Sermones super Cantica Canticorum, Nr. 74,9 (ed. J. Leclercq/H. M.
Rochais, Bernardi opera 2, S. 245, Z. 11): cum magistra Veritate.
5 Gozechinus Moguntinensis, Epistula ad Walcherum (CCCM 62, S. 23, Z. 389–390): manus obedientiae.
6 Eph. 2,21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.
7 Das Gebiet rechts des Rheins unweit von Mainz.
8 Die Eltern Arnolds v. Selenhofen gehörten höchstwahrscheinlich einer Ministerialenfamilie an,
die aus dem Mainzer Vorort Selenhofen stammte. Vgl. Einleitung, S. 28f.
5
10
15
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften