Metadaten

Sonntag, Jörg [Editor]; Verlag Schnell & Steiner [Editor]; Ziegler, Thomas A. [Oth.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0198
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
194

Edition

Eodem modo priores conventuales servata, prout vis dictaverit, congruentia of-
ficiorum et personarum a fratribus sui conventus clericis tantum et laycis cuculla-
tis hactenus eligantur et domus interim a supprioribus gubernetur, quorum prio-
rum confirmatio et absolutio spectabit ad ipsum patrem vel visitatorem ipsorum.

Electio provincialium priorum fiet in capitulis provincialibus sicut dictum est 5
supra in secundo capitulo. Qui vero in electione priorum personarum secularium
implorant auxilia, a domibus eliminentur propriis, non nisi de capituli generalis
vel provincialis licentia reversuri. Ille vero, pro quo petitio facta fuerit, si de eius
consensu emanaverit, in ipsa domo I nullatenus promoveatur in priorem. 104r

Sane notandum, quod prolata ab eo, cuius interest, forma superius expressa vel 10
simili intelligitur quilibet electus legitime et canonice confirmatus et ultra nulla
est confirmatio requirenda.
luxta constitutionem domini Clementis pape quarti sic dicentis: Nos ad huius-
modi dubitationem amovendam in perpetuum statuimus, ut in monasterio cele-
brata electione concordi electus predicto modo verus sit abbas et administrandi 15
licentiam curamque animarum habeat ac in omnibus pro abbate habeatur. Nulla-
tenus aliquis prior conventualis de cetero postuletur vel detur ad alium conven-
tum, nisi forte mater domus aliquem ex prioribus filiarum suarum sibi in priorem
duxerit eligendum vel aliqua domus suum professum a se assumptum revocet in
priorem. 20

2 laycis] laeycis AI 3 gubernetur] gubernentur MI 4 ad ipsum patrem] ad patrem,
ipsorum getilgt MI; ad proprium patrem GVB2; ad patrem proprium Al C ipsorum ] priorem
ipsorum Al C 6 personarum] fehlt C 7 eliminentur] exterminentur AI 8 Illevero, pro
quo petitio ] unterstrichen M2 fuerit] fuit B2C 11 canonice] am Rand M2; quilibet
legitime et canonice B2 14 in perpetuum] imperpetuum sic! G 16 pro abbate habeatur ]
pro abbate habeatur et teneatur G; pro abbate teneatur VB2C
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften