Metadaten

Sonntag, Jörg [Hrsg.]; Verlag Schnell & Steiner [Hrsg.]; Ziegler, Thomas A. [Bearb.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0370
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
366

Appendix

Porro unitas tam hic quam I ibi consistit in una caritate, que lex Dei vel eciam lv
iusticia dici potest, diversitas autem hic quidem in ordinum vel operationum
multiphana divisione, illic vero in meritorum quadam notissima, sed ordinatis-
sima distinctione.
Sed fortasse aliquis predictis auctoritatibus non resistens licite quidem plures 5
in ecclesia ordines sub diversis diversarum regularum professionibus esse credat,
diversos autem ordines sub unius professione regule putet dissimiliter vivere non
decere. Sed beati Bernardi super hoc animadvertenda est sententia sic dicentis:
Qui se ideo periurum putat, quod ad purum regulam non observat, videtur
mihi non satis attendere, quid iuravit. Nemo quippe, dum profitetur, spondet re- 10
gulam, sed determinate secundum regulam sui quisque conversionem suamque
deinceps conversationem sese dirigere pollicetur. Hec profecto omnibus huius
temporis monachis ferme communis professio est. Et licet in diversis monaste-
riis, diversis eciam observantiis, Deo serviatur, quamdiu tamen quisque sui loci
bonos usus sollicite servat, haut dubium, qui secundum regulam vivat, quoniam 15
quidem boni usus a regula non discordant. Quisquis itaque tenet, quod teneri
invenit bonum, ubiprofitetur,profecto vivit, sicut promittit, quia non aliud pro-
cul dubio quisque promittit quam, quod habere pia illorum vita videtur, cum
quibus deinceps vivere aut disponit aut eligit.

Item, sicut non omnes omnia tenent, eciam boni cristiani, que in evangelio 20
sunt, omnes tamen secundum evangelium vivunt, sic quoque omnes, qui se-
cundum regulam vivere statuunt, et si non ad unguem, ut dicitur, totam cus-
todiunt, et si qua pro sui claustri ritu vel mutant vel pretermittunt, a regulari
tamen omnino professione non discedunt, donec tamen iuste et sobrie et pie pro I 2r
suorumposse moribus vivere non desistunt. Denique ipsa regula tradit octavum 25
humilitatis gradum: „Ut nichil agat monachus, nisi quod communis monasterii
regula vel maiorum cohortantur exempla. “

1 caritate, que] caritate quo A2 8 Sed beati Bernardi ... sententia sic dicentis] sed non
mirabiliter qui beati Bernardi super hoc animadvertit sententiam sic dicentis C 10 quid] quod
A2 26 Ut ] ut ut G
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften