Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0043
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

42

Auctoritates - Fol. 12v

intercessiones uendit, uiduarum munera libenter amplectitur, hic magis
negociator uidetur quam clericus et cetera. Que ut facta eius magis
loquerentur quam lingua, in domo ipsa episcopi statuit monasterium
clericorum, ubi nemini licebat habere aliquid proprium, sicut ipse testatur
dicens: Volui habere in domo ista episcopi monasterium clericorum. Ecce, 5
quomodo uiuimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium.
Sed forte aliqui habent? Nulli licet. Si qui habent, faciunt, quod non licet.
H?c Augustinus. Sed nunc, quid inde beatus senserit Prosper, audiamus:
Proinde quem possidendi, inquit, delectat ambitio, Deum, qui creauit
omnia, expedita mente possideat; et in eo habebit, quecumque sancte 10
habere desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab
eo, sit ipse primitus Dei possessio et efficietur ei Deus possessor et portio.
Et paulo post subiungit dicens: Quid ultra querit, cui omnia suus conditor
fit? Aut quid ei sufficit, cui ipse non sufficit? Et post pauca in eodem
capitulo: Quis, inquid, cui Deus designatur possessio, aliquid aliud querit? 15
Aut quis pre amore illius omnia, que putantur magna, non contempnit?
Ergo qui Deum uult possidere, renuntiet mundo, ut sit HU Deus beata
possessio. Nec renuntiat mundo is, quem terrene possessionis delectat
ambitio, quia, quamdiu sua non relinquit, mundo, cuius bona retinet, seruit
et utique non potest mundo seruire simul et Deo. Ac si propterea uoluit 20
Deus cultores suos omnibus renuntiare, propter que diligitur mundus, ut
exclusa cupiditate mundi diuina in eis caritas possit augeri uel perfici. Et
ideo decimas atque primitias frugum primogenita et sacrificia pro peccatis
uel uota, que sibi Deus iussit offerri, sacerdotibus ac ministris distribui

1 intercessiones] intercessionis Ml M2 Mi. 2 et cetera] fehlt Mi. Que] Quae Mi. 5 habere...
ista] in domo ista habere M2. 6 licet] liceat M2 Mi. societate] danach getilgt ista M2.
7 aliqui] aliquid Mi. 8 Hec] Haec Mi. senserit Prosper] Prosper senserit M2 Mi.
10 quecumque] quaecunque Mi. 12 ei] fehlt Mi. 13 querit] quaerit Mi. 15 inquid] inquit Mi.
querit] quaerit Mi. 16 pre] prae Mi. que] quae Mi. contempnit] contemnit Mi. 18 terrene]
terrenae Mi. 19 ambitio quia] ambitiorum M2. quia] fehlt Mi. quamdiu] quandiu Mi.
21 que] quae Mi. 22 caritas] charitas Mi. 24 que] quae Mi. sibi Deus] Deus sibi Mi.

5 Volui... 7 licet2] Augustinus, Sermo 355, ed. LäMBOT, cap. 2, S. 126. 9 Proinde... 12 portio]
Julian Pomerius, De vita contemplativa, lib. II, cap. 16, 2, Migne PL 59, Sp. 460. 13 Quid... 14
sufficit2] Julian Pomerius, De vita contemplativa, lib. II, cap. 16, 2, Migne PL 59, Sp. 460.
15 Quis.. . 35,2 ministrarent] Julian Pomerius, De vita contemplativa, lib. II, cap. 16, 3, Migne
PL 59, Sp. 460-461.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften